[1] Sed antiquorum curam diligentiamque[2] quis possit satis venerari? constat[3] omnium venenorum ocissimum esse aconitum et tactis quoque genitalibus[4] feminini[5] sexus animalium eodem die inferre mortem. hoc fuit vnenum, quo interemptas[6] dormientes[7] a Calpurnio Bestia uxores M. Caelius[8] accusator obiecit. hinc illa atrox peroratio[9] eius in digitum[10]. ortum[11] fabulae narravere e[12] spumis Cerberi canis extrahente ab inferis Hercule ideoque apud Heracleam Ponticam, ubi monstratur is ad inferos aditus[13], gigni.
hoc quoque tamen in usus humanae salutis vertere[14] scorpionum ictibus adversari experiendo datum in vino calido. ea est natura, ut hominem occidat, nisi invenerit quod in homine[15] perimat. cum[16] eo solo conluctatur veluti praesentius [17] invento, [sola haec pugna est, cum venenum in visceribus[18] reperit] mirumque, exitialia[19] per se ambo cum sint[20], duo venena in homine conmoriuntur, ut homo supersit.
[21] immo vero[22] etiam ferarum remedia antiqui prodiderunt demonstrando , quomodo venenata quoque ipsa[23] sanarentur. torpescunt scorpiones aconiti tactu[24] stupentque pallentes et vinci se confitentur[25]. auxiliatur[26]iis[27] helleborum album tactu resolvente, ceditque aconitum[28] duobus malis, suo et omnium . quae si quis ulla[29] forte[30] ab homine excogitari[31] potuisse credit,
[32] ingrate deorum munera intellegit. tangunt cares[33] aconito necantque[34] gustatu[35] earum pantheras, nisi hoc fieret, repleturas illos situs[36]. ob id quidam[37] pardalianches[38] appellavere. at illas statim liberari morte excrementorum hominis gustu demonstratum[39]. quod certe casu repertum[40][41] quis dubitet et[42], quotiens fiat, etiam nunc ut novum nasc, quoniam feris ratio et usus inter se tradi non possit?