[1] Pietatis exempla infinita quidem toto orbe extitere, sed Romae unum, cui comparari cuncta non possint [2]. humilis in plebe et ideo ignobilis puerpera, supplicii causa carcere inclusa matre[3] cum impetrasset aditum, a ianitore semper excussa ante[4], ne quid inferret cibi, deprehensa est uberibus suis alens earn. quo miraculo matris[5] salus donata pietati[6] est, ambaeque perpetuis alimentis, et locus ille eidem consecratus deae[7], C. Quinctio[8] M'[9]. Acilio cos. templo Pietatis extructo in illius carceris sede, ubi nunc Marcelli theatrum est.
[10] Gracchorum pater anguibus prehensis in domo, cum responderetur[11] ipsum victurum alterius sexus[12] interempto: immo vero, inquit, meum[13] necate[14], Cornelia enim iuvenis est et parere adhuc potest. hoc[15] erat uxori parcere et rei publicae consulere; idque mox consecutum [16] est. M. Lepidus[17] Appuleiae[18] uxoris caritate post repudium obiit. P. Rutilius morbo levi impeditus nuntiata fratris repulsa in[19] consulatus petitione ilico expiravit. P[20]. Catienus Philotimus[21] patronum adeo dilexit, ut heres omnibus bonis institutus in rogum eius se iaceret.