[1] Messis ipsius ratio varia.Galliarum[2] latifundis valli praegrandes, dentibus in margine insertis[3], duabus rotis per segetem inpelluntur, iumento in contrarium iuncto; ita dereptae[4] in vallum cadunt spicae. stipulae alibi mediae[5] falce praeciduntur, atque inter duas mergites[6] spica destringitur [7]. alibi ab radice caeduntur[8], alibi cum radice velluntur[9], quique id faciunt, proscindi ab se obiter agrum interpretantur, cum extrahant sucum.
differentia haec: ubi stipula domos contegunt, quam longissimam servant; ubi feni inopia[10], e stramento paleam quaerunt. panici culmo non tegunt, milii culmum fere inurunt, hordei stipulam bubus gratissimam servant. panicum et milium singillatimi pectine manuali legunt Galliae.
[11]Messis[12] ipsa alibi tribulis in area[13],alibi equarum gressibus [14] exteritur, alibi perticis flagellatur. triticum quo serius metitur, copiosius invenitur; quo celerius vero, hoc[15] speciosius ac robustius. lex aptissima[16]: antequam granum indurescat et cum iam traxerit colorem; oracullum vero: biduo celerius messem facere potius quam biduo[17] serius[18]. siliginis et tritici eadem[19] ratio in area horreoque. far, quia difficulter excutitur, convenit cum palea sua condi, et stipula tantum et aristis liberatur. palea plures gentium pro feno utuntur.
[20] melior ea[21], quo tenuior minutiorque et pulveri propior; ideo optima[22] e milio, proxima ex hordeo, pessima ex tritico, praeterquam iumentis opere laborantibus. culmum saxosis locis, cum inaruit, baculo frangunt substraturi[23] animalibus[24]. si palea defecit[25], et culmus teritur. ratio haec:
[26] maturius desectus, muria dura sparsus[27] , dein siccatus[28] in manipulos convolvitur atque ita pro feno bubus datur. sunt qui accendant in arvo et stipulas, magno Vergili praeconio. summa autem eius ratio, ut herbarum semen exurant. ritus diversos [29] magnitudo facit messium et caritas[30] operarum[31].
[32] Conexa est ratio frumenti servandi.horrea operose[33] tripedali[34] crassitudine parietis[35] laterici[36] exaedificari[37] iubent aliqui, praeterea superne impleri nec adflatus admittere aut fenestras habere ullas; alii[38] ab exortu tantum aestivo aut septentrione, eaque sine calce construi, quoniam sit frumento inimicissima; nam quae de amurca praeciperentur[39][40] indicavimus.
[41] alibi contra suspendunt granaria lignea co- 302 lumnis et perflari undique malunt, atque etiam a[42] fundo. alii omnino pendente[43] tabulato extenuari granum arbitrantur et, si tegulis[44] subiaceat, confervescere. multi ventilare[45] quoque vetant; curculionem enim non descendere infra quattuor digitos, nec amplius periclitari.
[46] Columella et favonium ventum confecto[47] frumento praedicit[48], quod miror equidem, siccissimum alioqui. sunt qui rubeta rana[49] in limine horrei pede e longioribus suspensa[50] invehere iubeant. nobis referre plurimum tempestivitas condendi videbitur. nam si parum tostum atque robustum collectum sit aut calidum conditum, vitia[51] innasci necesse est.
[52]Diuturnitatis causae plures: aut in ipsius grani corio, cum est numerosius, ut[53] milio, aut suci pinguedine, qui pro umore sufficiat[54] tantum, ut sesimae, aut amaritudine, ut lupino et cicerculis[55]. in tritico maxime nascuntur animalia , quoniam spissitate sua concalescit et furfure crasso vestitur[56]. tenuior hordeo palea, exilis et legumini; ideo non generant. faba crassioribus tunicis operitur; ob hoc effervescit.
nec fere condita in spica laeduntur, utilissime tamen[59] servantur in scrobibus, quos siros vocant, ut in Cappadocia ac Threcia[60] et Hispania, Africa[61], et ante omnia ut sicco solo fiant curatur[62], mox ut palea[63] substernantur; praeterea cum spica[64] sua conduntur ita frumenta. si nullus spiritus penetret , certum est nihil maleficum nasci.
[69] ciceri tantum nullae bestiolae in horreis innascuntur. sunt qui urceis cinere[70] substratis et inlitis[71], acetum habentibus, leguminum acervos superingerant, ita non nasci maleficia[72] credentes, alii[73]qui in salsamentariis cadis gypso inlinant[74], alii qui[75] lentem aceto laserpiciato[76] respergant siccatamque oleo unguant [77]. sed brevissima observatio, quod vitiis carere velis, interlunio legere. quare plurimum refert, condere quis malit an vendere. crescente enim luna frumenta grandescunt .