[1] Venenis capreae[2] et coturnices, ut diximus, pinguescunt, placidissima animalia, at serpentes[3] ovis[4], spectanda[5] quidem draconum arte: aut enim solida hauriunt, si iam fauces capiunt, quae deinde in semet convoluti frangunt intus atque ita putamina extussiunt[6], aut si tenerior est[7] catulis adhuc aetas, orbe adprehensa spirae[8] ita sensim vehementerque praestringunt, ut amputata parte ceu ferro e[9] reliqua[10], quae amplexu tenetur, sorbeant. simili modo avibus devoratis solidis contentione[11] plumam[12] excitam[13] revomunt .
[14][15] Scorpiones terra vivunt[16]. serpentes, cum occasio est, vinum praecipue adpetunt, cum alioqui exiguo indigeant potu; eaedem[17] minimo et paene nullo cibo, cum adservantur inclusae, sicuti aranei quoque, alioqui suctu[18] viventes . ideo[19] nullum interit fame aut siti venenatum. nam neque calor iis[20] nec sanguis[21] nec sudor[22] , quae aviditatem naturali [23] sale augent. in quo genere[24] omnia magis exitialia[25], si suum genus edere ante quam noceant.