[3] Romani quidem reges ipsi coluere ; quippe etiam Superbus[4] nuntium ilium saevum atque sanguinarium filio remisit[5] ex horto. in XII tabulis legum nostrarum nusquam nominatur villa, semper in significatione ea hortus, in horti[6] vero heredium; quam ob rem comitata est et religio quaedam, hortoque et foro[7] tantum contra invidentium effascinationes dicari videmus in remedio saturica[8] signa, quamquam hortos tutelae Veneris adsignante Plauto. iam quidem hortorum nomine in ipsa urbe delicias agros villasque possident.
[12]<2> ex horto plebei macellum, quanto innocentiore victu! mergi enim, credo, in profunda satius[13] est et ostrearum genera naufragio exquiri, aves ultra Phasim[14] amnem peti ne[15] fabuloso quidem terrore tutas, immo sic pretiosiores, alias in Numidiam atque[16] Aethiopiae[17] sepulchra[18], aut pugnare[19] cum feris[20] mandique capientem[21] quod mandat[22] alius. at, Hercules, quam vilia haec, quam parata voluptati[23] satietatique [24], nisi eadem, quae ubique, indignatio occurreret!
ferendum sane fuerit exquisita nasci poma, alia sapore, alia magnitudine, alia monstro pauperibus interdicta, inveterari vina saccisque castrari, nec cuiquam adeo longam esse vitam, ut non ante se genita potet, e frugibus quoque quondam[25] alicam[26] sibi excogitasse luxuriam ac[27] medulla[28] tantum earum superque pistrinarum operibus et[29] caelaturis vivere, alio pane procerum, alio volgi, tot generibus usque ad infimam plebem descendente[30] annonona[31].
[32] etiamne in herbis discrimen inventum esse[33], opesque[34] differentiam facere[35] in cibo etiam uno asse venali? in his quoque aliqua[36] sibi nasci tribus negant, caule in tantum saginato[37], ut pauperis mensa non capiat. silvestres fecerat natura corrudas[38], ut passim quisque demeteret. ecce altiles spectantur asparagi, et Ravenna ternos[39] libris rependit. heu prodigia ventris! mirum esset non licere pecori carduis vesci[40]: non licet plebei!
aquae[41] quoque separantur, et ipsa naturae elementa vi[42] pecuniae discreta[43] sunt. hi nives, illi[44] glaciem potant[45] poenasque montium in voluptatem gulae vertunt. servatur rigor[46] aestibus, excogitaturque ut alienis mensibus nix algeat. decocunt alii aquas, mox et illas hiemant. nihil utique homini sic, quomodo rerum naturae, placet.
etiamne herba aliqua diviti[47] tantum pascitur[48]? nemo Sacros Aventinosque [49] montes et iratae plebis secessus circumspexerit? macelluum[50] certe[51] aequabit[52] quos pecunia[53] separaverit. itaque, Hercules, nullumn macelli vectigali[54] maius[55] fuit Romae clamore plebis incusantis[56] apud omnes principes, done re- is missum[57] est portorium mercis huius, conpertumque non aliter quaestuosius censum haberi aut tutius ac minore fortunae[58] iure: cum[59] credatur pensio ea pauperrumis[60], in solo sponsor est et sub[61] die[62] reditus superficiesque caelo quocumque gaudens.
[63]<3> Hortorum Cato praedicat caules. hinc primum agricolae[64] aestimabant[65] prisci et sic statim faciebant iudicium , nequam esse in[66] domo matrem familias—etenim haec cura feminae dicebatur —, ubi indiligens[67] esset hortus [68], quippe e carnario aut macello vivendum esse[69]. nec caules[70], ut nunc maxime, probabant, damnantes pulmentaria quae egerent alio pulmentario: id erat oleo parcere, nam gari[71] desideria etiam in exprobratione erant.
[72] horti maxime placebant quae[73] non egerent igni parcerentque ligno, expedita res et parata semper, unde et acetaria appellantur, facilia concoqui nec oneratura[74] sensus[75] cibo et quae minime accenderent[76] desiderium panis[77]. pars eorum ad condimenta pertinens fatetur domi versuram fieri solitam atque non Indicum piper quaesitum quaeque trans maria[78] petimus.
[79]iam[80] in fenestris suis plebs urbana imagine[81] hortorum cotidiana oculis rura praebebant, antequam[82] praefigi prospectus omnes coegit multitudinis innumerae saeva latrocinatio . quamobrem sit aliquis et his honos, neve auctoritatem rebus vilitas adimat, cumn praesertim etiam cognomina procerum inde nata videamus[83] Lactucinosque in Valeria familia[84] non puduisse appellari, et contingat aliqua gratia operae curaeque nostrae Vergilio quoque confesso, quam sit difficile verborum honorem[85] tam parvis perhibere[86].
[87] Hortos villae[88] iungendos non est dubium riguosque maxime habendos, si contingat, praefluo[89] amne[90], si minus, e puteo rota[91] organisve pneumaticis vel tollenonum[92] haustu[93] rigatos[94]. solum proscindendum a favonio in autumnum praeparantibus[95] post[96] XIIII dies iterandumque ante brumam. VIII[97] iugerum operis palari[98] iustum est, fimum III pedes alte cum terra misceri, areis[99] distingui easque resupinis pulvinorum toris, ambiri singulas tramitum sulcis, qua detur accessus homini scatebrisque decursus.
In hortis nascentium alia bulbo commendantur, alia capite, alia caule, alia folio, alia utroque, alia semine, alia cartilagine, alia carne aut[100] utroque, alia cortice aut cute et cartilagine, alia tunicis carnosis.
[101] Aliorum fructus in terra est, aliorum et[102] extra, aliorum non nisi extra. quaedam iacent crescuntque, ut cucurbitae[103] et cucumis; eadem pendent, quamquam graviora multo etiam iis, quae in arboribus gignuntur. sed cucumis cartilagine et carne[104] constat, cucurbita cortice et cartilagine[105]; cortex huic uni maturitate transit in lignum.
[112] exemplo[113] est arbor malvae[114] in Mauretania Lixi oppidi aestuario, ubi Hesperidum horti fuisse produntur, CC[115] passibus ab oceano iuxta delubrum Herculis antiquius Gaditano, ut ferunt. ipsa altitudinis pedum XX, crassitudinis quam circumplecti[116] nemo possit. in simili genere habebitur[117] et cannabis. nec non et carnosa aliqua appellabimus [118], ut spongeas in umore pratorum enascentes[119]. fungorum enim[120] callum in ligni arborumque natura diximus[121] et alio genere tuberum paulo ante.
[122]