[5] Digiti quibusdam in manibus seni[6]. M.[7] Corani[8] ex patricia gente filias duas ob id Sedigitas accipimus[9] appellatas et Volcacium[10] Sedigitum, inlustrem in poetica. hominis digiti ternos[11] articulos[12] habent[13], pollex binos; et[14] digitis adversus[15] universis[16] flectitur, per se vero[17] in oblicum porrigitur, crassior ceteris. huic minimus mensura par, ac[18] duo reliqui sibi, inter quos medius longissime protenditur. quibus ex rapina victus quadripedum, quini digiti in[19] prioribus pedibus, in reliquis quaterni.
[20] leones, lupi, canes, panthera[21] in posterioribus quoque quinos[22] ungues[23] habent uno[24] iuxta cruris articulum [25] dependente[26]; reliqua, quae sunt minora; et digitos quinos.
Bracchia non omnibus paria[27] secum. Studioso Threci[28] in[29] C. Caesaris ludo notum est dexteram[30] fuisse proceriorem.