[5] Origanum, quod vi saporem[6] cunilae[7] aemulatur, ut diximus, plura genera in medicina habet. onitin[8] alii[9] prasion[10] appellant, non dissimile hysopo. privatim[11] eius usus contra rosiones stomachi in tepida aqua et contra cruditates[12], araneos[13] scorpionesque in vino albo, luxata[14] et incussa in aceto et oleo et lana.
[20] Heraclium quoque tria genera habet: nigrius latioribus foliis, glutinosum, alterum exilioribus, mollius, sampsucho[21] non dissimile, quod aliqui prasion[22] vocare malunt . tertium est[23] inter[24] haec medium, set[25] minus quam cetera efficax. optimum autem[26] Creticum, nam et iucunde olet, proximum Zmyrnaeum durius[27], Heracleoticum ad potum utilius, quod[28] onitin[29] vocant.
[30] communis autem usus serpentes fugare, percussis esui[31] dari[32] et[33] decoctum potui[34], urinam ciere[35], ruptis, convolsis mederi[36] cum panacis radice, hydropicis cum fico aut cum hysopo acetabuli mensuris decoctum ad[37] sextam; item ad scabiem, pruriginem, psoras in descensione[38] balinearum. sucus auribus infunditur cum lacte mulieris[39]. tonsillis[40] quoque et uvis[41] medetur, capitis ulceribus. venena opii et gypsi extinguit decoctum, si cum[42] cinere e[43] vino bibatur.
crassiores pituitas et nigras extenuat coctum cum aceto et sale sumptum paulatim[46]. regio morbo tritum cum oleo in nares infunditur[47]. lassi perunguuntur ex eo ita[48], ne[49] venter[50] attingatur. epinyctidas cum pice sanat , furunculos aperit cum fico tosta[51], strumas cum oleo et aceto et farina hordeacia, lateris dolores cum fico inlitum , fluctiones sanguinis in genitalibus tusum[52] ex aceto inlitum, reliquias purgationum a partu.
destillationem narium discutit tusum in linteolo olefactum[60], capitis dolores [61] inlitum ex aceto, et infusum[62] naribus cum irino[63] oculorum epiphoras et tumores, dentium dolores coctum cum aceto, ulcera oris tritum aut commanducatum; item lepras et lentigines ex aceto, difficultates spirandi addito nitro potum, duritias[64] tumoresque veteres et suppurationes inlitum . lacte[65] mulierum auget aliquot[66] continuis diebus sumptur .
colligitur sucus eius ut hyoscyami similiterque largior venenum est, quod miremur, cum semen gratissime panes etiam condiat[67]. oculos quoque purgat, urinam et menses ciet. quin immo linteolo deligatis[68] tantum granis xxx secundas trahi reperio. aiunt et clavis in pedibus mederi tritum in urina, culices suffitu necare, item muscas.
[69] Et anesum adversus[70] scorpiones ex vino habetur[71], Pythagorae inter pauca laudatum sive crudum sive decoctum [72]; item viride aridumve omnibus, quae condiuntur quaeque intinguntur[73] , desideratum, panis[74] etiam crustis[75] inferioribus subditum. saccis[76] quoque additum[77] cum amaris[78] nucibus vina commendat.
quin ipsum oris halitum iucundiorem facit faetoremque tollit manducatum matutinis cum zmyrnio et melle exiguo, mox vino collutum. vultum iuniorem[79] praestat. insomnia levat suspensum[80] in pulvino[81], ut dormientes olefaciant[82]. adpetentiam ciborum praestat, quando id quoque inter artificia deliciae fecere, ex quo labor desiit[83] cibos poscere. ob has causas quidam anicetum id vocavere.
[84] Laudatissimum est Creticum, proximum Aegyptium. hoc ligustici vicem praestat in condimentis. dolores capitis [85] levat suffitum naribus. epiphoris oculorum Euenor[86] radicem eius tusam inponit, Iollas[87] ipsum cum croco pari modo et vino, et per[88] se[89] cum polenta ad magnas fluctiones extrahendisque si qua in oculos inciderint. narium quoque carcinodes[90] consumit inlitum[91] ex aqua.
sedat anginas cum hysopo ac melle[92] ex aceto gargarizatum, auribus infunditur cum rosaceo, thoracis pituitas purgat tostum cum[93] melle sumptum. melius cum acetabulo anesi[94] nuces amaras L purgatas terere[95] in melle ad tussim; facillime vero anesi[96] drachmae[97] tres, papaveris duae miscentur melle ad fabae magnitudinem et ternae[98] diebus[99] sumuntur.
praecipuum autem est ad ructus; ideo stomachi inflationibus[100] et intestinorum torminibus et coeliacis medetur. singultus et olfactum potumque decoctum inhibet. foliis decoctis digerit cruditates. sucus decocti[101] cum apio olfactus sternumenta inhibet. potum somnos[102] conciliat[103], calculos pellit, vomitiones cohibet et[104] praecordiorum tumores, et pectorum vitiis, nervis quoque, quibus succinctum est corpus, utilissimum .
[107] Dieuches et ad lumborum dolores suco usus est, semen hydropicis et coeliacis dedit tritum cum menta, Euenor[108] radicem et[109] ad renes. Dalion[110] herbarius parturientibus ex eo cataplasma inposuit cum apio, item vulvarum dolori deditque[111] bibendum cum aneto parturientibus . phreneticis quoque inlinunt[112] vel recens cum polenta; sic et infantibus comitiale vitium aut contractiones [113] sentientibus.
[114] Pythagoras quidem negat[115] corripi[116] vitio comitiali in manu habentes, ideo quam plurimum domi serendum; parere quoque facilius olfactantes, et statim a partu dandum potui polenta aspersa. Sosimenescontra omnes duritias ex aceto usus est eo et contra lassitudines in oleo decoquens addito nitro. semine eius poto lassitudinis auxilium viatoribus spopondit.
Heraclides ad inflationes stomachi semen tribus digitis cum castorei obolis duobus ex mulso dedit, similiter ad ventris aut intestinorum inflationes et orthopnoicis quod ternis digitis prender et[117] seminis, tantundem hyoscyami cum lacte asinino. multi vomituris acetabula eius et folia lauri decem trita in aqua bibenda inter cenam suadent.
[118] strangulatus vulvae , si manducetur et linatur calidum vel si bibatur cum castoreo in aceto et melle, sedat; vertigines a partu cum semine[119] cucumeris et lini pari mensura ternum digitorum, vini albi tribus cyathis discutit. Tlepolemus ad quartanas ternis digitis seminis anesi et feniculi[120] usus est in aceto et mellis cyatho uno.
[121] lenit articularios[122] morbos cum amaris nucibus inlitum. sunt qui et aspidum venenis adversari naturam eius putent. urinam ciet, sitim cohibet, venerem stimulat, cum vino sudorem leniter praestat , vestes quoque a tineis defendit. efficacius semper recens et quo nigrius, stomacho tamen inutile est[123] praeterquam inflato.