[1] Magna et pecori gratia vel in placamentis deorum vel in usu vellerum. ut boves[2] victum hominum >excolunt, ita corporum tutela pecori debetur. generatio bimis utrimque ad novenos annos, quibusdam et ad X; primiparis [3] minores fetus. coitus omnibus ab[4] arcturi[5] occasu[6], id est a. d.[7] III idus Maias, ad aquilae occasum, id[8]est X[9] kal. Augustas. gerunt partum diebus CL; postea concepti invalidi. cordos[10] vocabant antiqui post id[11] tempus natos. multi hibernos agnos[12] praeferunt vernis[13], quoniam magis intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse, solumque[14] hoc animal utiliter bruma nasci.
[15] arieti naturale agnas fastidire, senectam ovium consectari[16], et ipse melior[17] senecta[18], mutilus quoque utilior. ferocia eius cohibetur cornu iuxta aurem terebrato. dextro teste[19] praeligato feminas generat, laevo mares. tonitrua solitariis ovibus abortus inferunt; remedium[20] congregare eas, ut coetu[21] iuventur. aquilonis flatu mares concipi dicunt,
[22] austri feminas, atque in eo genere[23] arietum maxime spectantur ora[24], quia cuius coloris sub lingua[25] habuere venas[26], eius et lanicium in fetu est variumque, si plures fuere. et mutatio aquarum potusque variat.
Ovium summa genera duo, tectum et colonicum, illud mollius, hoc in pascuo delicatius[27], quippe non[28] tectum rubis vexatur[29].