[1] Latet plerosque magna caeli adsectatione conpertum principibus[2] doctrinae viris, superiorum trium siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen habeant, sed maxime Iovis[3] medio loco siti, fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque ardoris ex subiecto per hunc modum[4] egerat[5], ideoque dictum lovem fulmina[6] iaculari. ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere caelestis ignis exspuitur praescita secum adferens, ne abdicata[7] quidem sui parte in divinis cessante operibus. idque[8] maxime turbato fit aëre, quia collectus umor abundantiam stimulat aut quia turbatur quodam ceu[9] gravidi[10] sideris partu.