pilos habentium asinum tantum inmunem hoc malo credunt et oves. gignuntur autem et vestis genere, praecipue lanicio interemptarum a lupis ovium . aquas quoque quasdam, quibus lavemur, fertiliores eius generis invenio apud auctores, quippe cum etiam cerae id gignant quod animalium[10] minimum existimatur. alia rursus[11] generantur sordibus aridi[12] soli[13], posteriorum lascivia crurum petauristae[14], alia pulvere umido in cavernis volucria.