C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HITORIAE
LIBER XXX
Magicas vanitates saepius quidem antecedente[1] operis parte, ubicumque causae locusque poscebant, coarguimus detegemusque[2] etiamnum. in paucis tamen digna res est[3], de qua plura dicantur, vel eo ipso quod fraudulentissima [4] artium plurimum in toto terrarum orbe[5] plurimisque saeculis valuit. auctoritatem ei maximam fuisse nemo miretur, quandoquidem[6] sola artium tres alias imperiosissimas [7] humanae mentis complexa in unam se redegit [8].
natam primum[9] e medicina nemo dubitabit[10] ac[11] specie salutari inrepsisse velut altiorem sanctioremque[12] medicinam, ita blandissimis desideratissimisque[13] promissis addidisse vires religionis[14], ad[15] quas maxime etiam nunc caligat[16] humanum genus, atque, ut hoc quoque successerit[17], miscuisse[18] artes mathematicas[19], nullo non avido futura de sese sciendi atque ea e[20] caelo verissime peti credente. ita possessis hominum sensibus triplici vinculo in tantum fastigii[21] adolevit[22], ut hodieque etiam in magna parte gentium praevaleat et in oriente regum[23] regibus imperet.
[24] Sine dubio illic orta in Perside a Zoroastre, ut inter auctores convenit. sed unus hic fuerit an postea et alius, non satis constat. Eudoxus[25], qui inter sapientiae sectas clarissimam utilissimamque eam intellegi voluit, Zoroastren[26] hunc sex milibus annorum ante Platonis mortem fuisse prodidit; sic et Aristoteles.
[27] Hermippus, qui de tota ea arte[28] diligentissime scripsit et viciens c[29] milia versuum a Zoroastre condita indicibus quoque voluminum eius positis explanavit, praeceptorem, a quo institutum diceret, tradidit Agonacen[30], ipsum vero quinque milibus annorum ante Troianum bellum fuisse. mirum hoc in primis, durasse[31] memoriam[32] artemque[33] tam longo aevo, non[34] commentariis intercedentibus[35], praeterea nec claris nec continuis successionibus[36] custoditam.
quotus[37] enim quisque hominum[38] auitu saltem cognitos habet[39], qui soli nominantur [40], Apusorum et Zaratum Medos Babyloniosque Marmarum et Arabantiphocum[41] aut[42] Assyrium[43] Tarmoendam[44], quorum[45] nulla exstant monumenta? maxime tamen mirum est, in bello Troiano tantum de arte[46] ea silentium fuisse Homero tantumque operis ex eadem in Ulixis erroribus, adeo ut vel[47] totum opus non aliunde constet,
[48] siquidem Protea[49] et Sirenum cantus apud eum non aliter intellegi volunt, Circe[50] utique et inferum evocatione hoc solum agi. nec postea quisquam dixit, quonam[51] modo venisset Telmesum[52], religiosissimam [53] urbem, quando[54] transisset ad Thessalas matres[55], quarum[56] cognomen diu optinuit in nostro orbe, aliena[57] genti[58] Troianis utique[59] temporibus Chironis[60] medicinisn medicis V2 R1 d. contentae[61] et solo Marte fulminanti[62].
[63] miror[64] equidem Achillis populis famam[65] eius in tantum adhaesisse, ut Menander quoque, litterarum subtilitati sine[66] aemulo[67] genitus, Thessalam cognominaret famulam complexam ambages feminarum detrahentium lunam. Orphea putarem e propinquo artem[68] primum intulisse[69] ad vicina[70] usque superstitionis[71] ac[72] medicinae [73] provectum[74], si non expers[75] sedes eius tota Thrace[76] magices fuisset[77].
primus[78], quod[79] exstet[80], ut equidem invenio, commentatus[81] est[82] de ea Osthanes Xerxen regem[83] Persarum bello, quod is[84] Graeciae intulit, comitatus ac velut semina artis portentosae sparsit[85] obiter infecto[86], quacumque commeaverat[87], mundo. diligentiores paulo ante hunc ponunt Zoroastren[88] alium Proconnensium. quod certum est, hic maxime Osthanes[89] ad rabiem, non aviditatem modo scientiae[90] eius, Graecorum populos egit. quamquam animadverto [91] summam[92] litterarum claritatem gloriamque[93] ex ea scientia antiquitus et paene semper petitam.
certe Pythagoras , Empedocles[94], Democritus, Plato[95] ad hanc discendam navigavere exiliis verius quam peregrinationibus susceptis, hanc reversi praedicavere, hanc in[96] arcanis habuere . Democritus Apollobechen[97] Coptiten[98] et Dardanum e[99] Phoenice[100] inlustravit voluminibus Dardani in sepulchrum eius petitis, suis vero ex disciplina eorum editis. quae recepta ab ullis[101] hominum atque transisse per memoriam aeque ac nihil in vita mirandum est;
[102] in tantum fides istis fasque omne deest, adeo ut qui[103] cetera in viro[104] probant, haec[105] opera eius esse infitientur[106]. sed frustra. hunc enim maxime adfixisse animis eam[107] dulcedinem[108] constat. plenumque miraculi et hoc, pariter utrasque artes effloruisse, medicinam dico magicenque, eadem aetate illam[109] Hippocrate [110], hanc Democrito inlustrantibus, circa Peloponnensiacum Graeciae bellum, quod gestum est a trecentesimo[111] urbis nostrae anno.
[112] est et alia magices factio a Mose[113] et Janne[114] et Lotape ac[115] Iudaeis pendens, sed multis milibus annorum post Zoroastren[116]. tanto recentior est Cypria. non levem et Alexandri[117] Magni temporibus auctoritatem addidit professioni[118] secundus Osthanes[119] comitatu eius exornatus, planeque, quod nemo dubitet, orbem terrarum peragravit.
Extant certe[120] et apud Italas[121] gentes vestigia eius in XII tabulis[122] nostris aliisque argumentis, quae priore[123] volumine exposui[124]. DCLVII[125] demum anno urbis[126] Cn. Cornelio Lentulo P[127]. Licinio Crasso cos. senatusconsultum factum est[128], ne homo immolaretur, palamque fit[129], in tempus illut[130] sacra prodigiosa[131] celebrata[132].
[133] Gallias utique possedit, et quidem ad nostram memoriam. namque Tiberii Caesaris principatus[134] sustulit Druidas eorum[135] et hoc genus vatum medicorumque. sed[136] quid ego haec commemorem in arte[137] oceanum quoque transgressa et ad naturae inane pervecta [138] ? Britannia hodieque eam adtonita[139] celebrat tantis caerimoniis, ut dedisse[140] Persis videri possit. adeo ista toto mundo consensere, quamquam discordi[141] et sibi ignoto. nec[142] satis aestimari potest[143], quantum Romanis debeatar, qui[144] sustulere monstra[145], in quibus hominem occidere religiosissimum erat, mandi vero etiam saluberrimum[146].