Super omnia adiuvere eum magicae vanitates in tantum evectae, ut abrogare[1] herbis fidem cunctis possent : Aethiopide[2] herba amnes ac stagna siccari; onothu- ridis[3] tactu clausa omnia aperiri; Achaemenide coniecta in aciem hostium trepidare agmina ac terga verti[4] ; latacen dari solitam[5] a Persarum rege legatis[6], ut, quocumque venissent , omnium rerum copia abundarent, ac multa similia.
[7] ubinam istae[8] fuere, cum Cimbri Teutonique terribili Marte ulularent aut cum Lucullus tot reges Magorum paucis legionibus sterneret? curve Romani duces primam semper in bellis commerciorum habuere curam? cur Caesaris[9] miles ad Pharsaliam famem sensit, si abundantia omnis contingere unius herbae felicitate poterat? non satius fuit Aemilianum Scipionem Carthaginis portas herba patefacere quam machinis claustra per tot annos quatere? siccentur[10] hodie[11] Meroide[12] Pomptinae paludes tantumque agri[13] suburbanae reddatur[14] Italiae! nam quae apud eundem Democritum invenitur compositio medicamenti, quo pulchri bonique et fortunati gignantur[15] liberi, cui umquam[16] Persarum regi tales[17] dedit[18] ?
mirum esset[19] profecto hucusque provectam [20] credulitatem antiquorum saluberrimis ortam initiis, si in[21] ulla re modum[22] humana ingenia novissent atque non hanc ipsam medicinam ab Asclepiade repertam probaturi suo loco essemus evectam ultra Magos etiam. haec est omni in re animorum condicio, ut a necessariis orsa primo cuncta pervenerint[23] ad nimium. igitur demonstratarum [24] priore libro herbarum reliquos effectus reddemus, adicientes[25] ut quasque[26] ratio dictabit[27].
[28] Sed in lichenis remediis atque tam foedo malo plura undique acervabimus[29], quamquam non paucis iam[30] demonstratis. medetur ergo plantago trita, quinquefolium, radix albuci[31] ex[32] aceto, ficulni caules ex aceto decocti, hibisci radix cum glutino[33] et[34] aceto acri decocta ad quartas[35]. defricant[36] etiam pumice, ut rumicis radix trita ex aceto inlinatur[37].
[38] et flos visci cum calce subactus laudatur et tithymalli[39] cum resina decoctum. lichen vero herba omnibus his praefertur, inde nomine invento. nascitur in saxis, folio uno ad radicem lato, caule uno parvo, longis[40] foliis dependentibus. haec delet et stigmata. teritur cum melle. est[41] aliud genus lichenis, petris[42] totum adhaerens[43] ut muscus, qui et ipse inlinitur. hic et sanguinem sistit volneribus instillatus et collectiones inlitus. morbum quoque regium cum melle sanat ore inlito et lingua. qui ita curentur, aqua salsa lavari iubentur, ungui oleo amygdalino , hortensiis abstinere. ad lichenas et thapsiae radice utuntur trita cum melle.
[44] Anginae argemonia medetur sumpta ex vino, hysopumn cum fico[45] decoctum et gargarizatum, peucedanum cum coagulo vituli marini aequis partibus, proserpinaca[46] cum muria ex menis[47] et[48] oleo trita vel sub lingua habita, item sucus de quinquefolio[49] potus cyathis III. hic et omnibus faucium vitiis medetur gargarizatus, verbascum[50] privatim tonsillis in aqua potum,