[1]totus vero oriens pro amuleto[2] gestare[3] eas traditur. ea[4], quae ex iis[5] smaragdo similis est, saepe[6] transversa[7] linea alba media praecingitur et monogrammos[8] vocatur; quae pluribus, polygrammos[9]. libet[10] obiter vanitatem Magicam hic quoque coarguere[11], quoniam hanc utilem esse contionantibus prodiderunt.—Est et onychi iuncta[12] quae iasponyx[13] vocatur, et nubem complexa et nives imitata[14] et[15] stellata rutilis punctis. est et[16][17] sali[18] Megarico similis[19] et velut[20] fumo infecta, quae capnias[21] vocatur. magnitudine[22][23] XVI[24] unciarum vidimus[25] formatam[26] inde effigiem[27] Neronis thoracatam[28].
[29] Reddetur[30] et per se cyanos[31], accommodato[32] paulo ante[33] et[34] iaspidi nomine[35] a[36] colore caeruleo. optima Scythica[37],[38] dein Cypria, postremo Aegyptia. adulteratur maxime[39] tinctura [40], idque in gloria est[41] regum[42] Aegypti[43]; adscribitur et[44] qui primus tinxit. dividitur autem et haec in mares feminasque. inest ei[45] aliquando et aureus pulvis, non[46] qualis sappiris[47]; in his[48] enim aurum[49] punctis conlucet.—
[58] Alius[59] ex hoc ordo purpureis dabitur aut quae ab iis descendant[60]. principatum amethysti tenent Indicae[61], sed in Arabiae[62] quoque parte, quae[63] finitima Syriae Petra[64] vocatur[65], et[66] in Armenia minore et[67] Aegypto et Galatia[68] reperiuntur , sordidissimae autem[69] vilissimaeque[70] in Thaso[71] et Cypro. causam nominis adferunt quod usque ad vini colorem accedens[72], priusquam eum[73] degustet, in violam[74] desinat[75] fulgor[76], alii quia[77] sit quiddam[78] in purpura illa[79] non ex toto[80] igneum[81], sed in[82] vini colorem[83] deficiens[84]. perlucent[85] autem omnes violaceo[86] decore[87], scalpturis[88] faciles.
Indica[89] absolutum Phoenices[90] purpurae colorem habet[91]. ad hanc[92] tinguentium[93] officinae dirigunt vota. fundit[94] autem[95] aspectu[96] leniter blandum neque in oculos, ut carbunculi, vibrantem[97]. alterum earum[98] genus descendit ad hyacinthos; hunc colorem[99] Indi socon[100] vocant, talemque gemmam socondion[101]. dilutior[102] ex eodem sapenos[103] vocatur, eademque[104] pharanitis[105] in contermino Arabiae, gentis[106] nomine. quartum genus[107] colorem vini habet.
quintum ad vicina[108] crystalli descendit albicante purpurae[109] defectu[110]. hoc[111] minime probatur, quando praecellens debeat[112] esse in suspectu velut ex carbuncu refulgens quidam[113] leniter[114] in purpura roseus nitor[115]. tales aliqui malunt paederotas[116] vocare, alii[117] anterotas, multi Veneris genam[118].
Magorum vanitas ebrietati eas[119] resistere promittit et inde appellatas, praeterea, si lunae nomen ac[120] solis inscribatur[121] in iis[122] atque ita suspendantur e collo[123] cum pilis[124] cynocephali et[125] plumis hirundinis, resistere veneficiis [126], iam vero[127] quoquo[128] modo adesse[129] reges adituris, grandinem [130] quoque[131] avertere[132] ac locustas precatione addita, quam demonstrant[133]. nec non in[134] smaragdis quoque[135] similia promisere [136], si aquilae scalperentur aut scarabaei, quae quidem scripsisse eos[137] non sine contemptu[138] et inrisu generis humani arbitror.
[139] Multum ab[140] hac distat hyacinthos, ab vicino[141] tamen colore descendens[142]. differentia haec est[143], quod ille emicans[144] in amethysto[145] fulgor violaceus diluitur[146] hyacintho primoque[147] aspectu gratus evanescit, antequam satiet[148], adeoque non inplet oculos, ut paene non attingat, marcescens[149] celerius [150] nominis[151] sui flore.
[152]— Hyacinthos[153] Aethiopia mittit et chrysolithos aureo fulgore[154] tralucentes. praeferuntur his[155] Indicae et, si[156] variae non sint[157], Tibarenae[158]. deterrimae autem Arabicae[159], quoniam turbidae sunt et[160] variae[161], fulgoris[162] interpellati nubilo macularum[163], etiam quae limpidae[164] contigere, veluti[165] scobe[166] refertae[167]. optimae[168] sunt quae[169] in collatione aurum[170] albicare[171] quadam argenti facie cogunt. hae[172] funda includuntur perspicuae[173], ceteris subicitur aurichalcum[174], tametsi[175] exiere iam de[176] gemmarum usu.
[177]— Appellantur aliquae[178] et chryselectroe[179], in colorem electri declinantes , matutino[180] tamen tantum[181] aspectu[182]. Ponticas deprehendit levitas. quaedam durae sunt ac rufae[183], quaedam[184] molles[185], sordidae. Bocchus auctor est et[186] in Hispania repertas[187]et quo in loco crystallum dixit[188] ad libramentum[189] aquae puteis defossis[190] erui[191], chrysolithon[192] XII pondo a se visam.
[193]— Fiunt[194] et leucochrysi[195] interveniente candida vena. sunt et[196] in hoc genere capniae[197]. sunt et vitreis[198] similes, velut[199] croco fulgentes[200]; vitro[201] adulterantur, ut[202] visu discerni non possint[203]; tactus[204] deprendit, tepidior in vitreis[205]. In eodem genere sunt melichrysi[206] veluti[207] per aurum[208] sincero melle tralucente[209]. has[210] India fert[211], quamquam[212] in[213] duritia[214] fragiles[215], non ingratas[216]. eadem[217] et xuthon[218] parit[219], plebeiam[220] sibi gemmam.
[221] Candidarum dux est paederos[222], quamquam quaeri potest[223], in[224] quo[225] colore numerari[226][227] debeat totiens iactati per alienas pulchritudines nominis, adeo ut[228] decoris praerogativa in vocabulo facta sit[229]. sed tamen[230] et suum genus expectatione tanta dignum. coeunt quippe[231] in tralucidam[232] crystallum[233] viridis suo modo aër simulque purpurae[234] et quidam vini aurei nitor semper[235] extremus in visu, sed purpura coronatus. madere[236] videtur et singulis[237] his et[238] pariter omnibus,
[239] nec gemmarum[240] esse[241] ulla liquidior[242] potest[243] iucunda suavitate[244] oculis. haec[245] laudatissima est in Indis[246], apud quos sangenon[247] vocatur, proxima in Aegypto[248], ubi[249] syenites[250], tertia[251] in Arabia, verum scabra, tum[252] Pontica, quae mollius radiat, Thasia[253], et[254] ipsa mollior[255], et Galatica[256] et Thracia[257] et Cypria. vitia earum languor[258] aut alienis turbari coloribus et quae ceterarum.
[259] Proxima[260] candicantium est asteria. principatum habet[261] proprietate nature, quod inclusam lucem pupilla[262] quadam[263] continet. hanc[264] transfundit cum inclinatione velut intus ambulantem alio[265] atque alio[266] loco reddens. eadem[267] contraria[268] soli regerit[269] candicantes radios in modum stellae[270], unde nomen invenit. difficiles[271] in India[272] natae ad caelandum . praeferuntur Carmanicae.
[273] Similiter candida est quae vocatur astrion[274], crystallo propinqua[275], in India nascens et[276] in Patalenes[277] litoribus[278]. huic[279] intus a centro stella[280] lucet fulgore pleno lunae[281]. quidam causam nominis reddunt quod astris opposita fulgorem rapiat et[282] regerat. optimam in Carmania gigni dicunt[283] nullamque[284] minus obnoxiam vitio; cerauniam[285] etiam[286] vocari quae sit deterior; pessimam[287] vero[288] lanternarum[289] lumini similem.
[299] Est inter candidas et[300] quae ceraunia[301] vocatur, fulgorem[302] siderum rapiens, ipsa[303] crystallina, splendoris caerulei, in Carmania[304] nascens. Zenothemis fatetur albam esse, sed habere intus stellam coruscantem[305]; fieri[306] et hebetes ceraunias, quas in[307] nitro et aceto maceratas[308] per aliquot[309] dies concipere stellam eam, quae post totidem menses relanguescat.
[310] Sotacus et[311] alia duo genera fecit cerauniae, nigrae[312] rubentisque[313] [similes eas esse securibus[314]]. ex his[315] quae[316] nigrae sint[317] ac rotundae, sacras[318] esse; urbes per illas[319] expugnari[320] et classes[321]; baetulos[322] vocari; quae vero longae[323] sint[324], ceraunias. faciunt et aliam raram[325] admodum, Magorum[326] studiis expetitam, quoniam non aliubi[327] inveniatur[328] quam in loco fulmine icto.
[329] Proximum cerauniae nomen apud eos habet quae[330] vocatur iris. effoditur in quadam insula Rubri maris, quae - distat a Berenice urbe LX[331] p., cetera sui parte crystallus[332]. itaque quidam eam[333] radicem[334] crystalli esse dixerunt. ex argumento vocatur[335] iris, nam[336] sub tecto percussa sole species et[337] colores[338] arcus caelestis in proximos parietes eiaculatur, subinde[339] mutans magnaque varietate admirationem sui augens.
[340] sexangulam esse ut crystallum constat , sed[341] aliqui[342] scabris lateribus et angulis inaequalibus[343] dicunt, in sole aperto[344] radios in se[345] candentes[346] discutere, aliquo[347] vero[348] ante se proiecto nitore adiacentia inlustrare. colores autem non nisi[349] ex opaco, ut[350] diximus, reddunt,[351] nec ut[352] ipsae habeant, sed ut repercussu[353] parietum[354] elidant[355]; optima quae[356] maximos arcus facit simillimosque caelestibus. est[357] et alia iritis[358], cetera[359] similis[360], sed praedura.
hanc Orus[361] crematam tusamque ad ichneumonum[362] morsus remedio esse scripsit[363], nasci autem in Perside[364].— Similis aspectu est, sed non eiusdem effectus, quae vocatur[365]leros[366], alba nigraque macula in traversum distinguentibus[367] crystallum.
Expositis per[368] genera colorum principalibus gemmis reliquas per litterarum ordinem[369] explicabimus.