[5] in Sicilia quidem circa Messanam et Mylas hieme in totum inarescunt fontes, aestate[6] exundant amnemque faciunt. Apolloniae in Ponto fons iuxta mare aestate tantum superfluit et maxime circa[7] canis ortum[8], parcius, si frigidior sit aestas. quaedam terrae imbribus sicciores[9] fiunt, velut in Narniensi agro, quod admirandis[10] suis inseruit M. Cicero, siccitate lutum[11] fieri prodens, imbre pulverem.
[12]— Omnis aqua hieme dulcior est[13], aestate minus[14], autumno minime[15], minusque[16] per siccitates[17]. neque aequalis amnium plerumque[18] gustus est magna alvei[19] differentia . quippe tales sunt aquae, qualis terra, per quam fluunt, qualesve[20] herbarum, quas lavant, suci. ergo iidem[21] amnes parte aliqua reperiuntur insalubres. mutant saporem et influentes rivi, ut Borysthenen[22], victique diluuntur[23]. aliqui vero et imbre mutantur. ter[24] accidit in Bosporo[25], ut salsi deciderent necarentque frumenta, totiens et Nili rigua[26] pluviae amara fecere, magna pestilentia Aegypti.
[27] Nascuntur fontes decisis plerumque silvis, quos arborum alimenta[28] consumebant, sicut in Haemo[29] obsidente Gallos Cassandro, cum valli gratia silvas cecidissent. plerumque vero dannosi torrentes conrivantur[30] detracta collibus silva continere nimbos ac digerere consueta. et coli moverique terrain callumque summae cutis solvi aquarum interest. proditur certe in Creta expugnato oppido , quod vocabatur Arcadia, cessasse fontes amnesque, qui in eo situ multi erant, rursus condito post sex annos emersisse, ut quaeque coepissent partes coli.