C. PLINI SECVNDI
NATVRALIS HISTORIAE
LIBER IV
[2][3]Tertius Europae sinus Acrocerauniis[4] incipit montibus , finitur Hellesponto, amplectitur praeter minores sinus |XIX|[5].XXV[6] passuum. in eo Epiros, Acarnania, Aetolia , Phocis, Locris, Achaia, Messenia[7], Laconica[8], Argolis, Megaris, Attice[9], Boeotia[10] iterumque ab[11] alio mari eadem Phocis et[12] Locris, Doris, Phthiotis[13], Thessalia, Magnesia, Macedonia, Thracia[14]. omnis Graeciae fabulositas sicut et litterarum claritas ex hoc primum sinu effulsit, quapropter paululum[15] in eo conmorabimur[16].
[17]Epiros in universum appellata a Cerauniis[18] incipit montibus. in ea primi Chaones, a quibus Chaonia, dein Thesproti[19], Antigonenses, locus[20] Aornos[21] et pestifera avibus exhalatio, Cestrini, Perrhaebi, quorum mons Pindus, Cassopaei [22], Dryopes, Selloe[23], Hellopes[24], Molossi, apud quos Dodonaei Iovis templum oraculo inlustre, Talarus[25] mons, centum fontibus circa radices Theopompo celebratus.
[26] Epiros ipsa, ad Magnesiam Macedoniamque tendens, a tergo suo Dassaretas supra dictos, liberam gentem, mox[27] feram Dardanos habet. Dardanis laevo Triballi[28] praetenduntur latere et Moesicae[29] gentes, a[30] fronte iunguntur Maedi[31] ac Denselatae[32], quibus Threces[33] ad Pontum[34] usque[35] pertinentes. ita succincta Rhodopes, mox et Haemi, vallatur[36] excelsitas. in Epiri ora castellum in Acrocerauniis Chimera,
[37] sub eo Aquae Regiae fons[38], oppida Maeandria, Cestria, flumen Thesprotiae Thyamis[39], colonia Buthrotum[40], maximeque nobilitatus Ambracius sinus, D[41] passuum faucibus spatiosum aequor accipiens, longitudinis[42]XXXVII[43], latitudinis XV. in eum defertur amnis Acheron[44], e lacu Thesprotiae Acherusia profluens XXXV[45] passuum inde et mille pedum ponte mirabilis omnia sua mirantibus. in sinu oppidum Ambracia . Molossorum[46] flumina Aphas[47], Aratthus[48], civitas Anac[49]- torica, locus[50] Pandosia[51].
[52] Acarnaniae, quae[53] antea Curetis[54] vocabatur[55], oppida Heraclia, Echinus et in ore ipso colonia Augusti Actium cum templo Apollinis nobili ac civitate libera Nicopolitana. egressos sinu Ambracio in Ionium excipit Leucadium litus, promunturium Leucates, dein sinus et[56] Leucadia ipsa paeninsula , quondam Neritis[57] appellata, opere accolarum abscisa[58] continenti ac reddita ventorum flatu congeriem harenae adtumulantium[59], qui locus vocatur Dioryctos[60] stadiorum longitudine trium. oppidum in ea Leucas, quondam Neritum dictum. deinde Acarnanum urbes Alyzia[61], Stratos, Argos amphilochicum cognominatum. amnis Achelous e[62] Pindo fluens atque Acarnaniam ab Aetolia dirimens et Artemitam insulam adsiduo terrae invectu continenti adnectens.