[3] est autem hic trium generum: unum arbor ipsa exsudat cummium[4] modo, altero[5] manat in plaga, cum floret[6], exciso cortice III digitorum[7] magnitudine. vis[8] ad expurganda quae obstent[9] oculis, item ad spissanda quae opus sit[10], ciendamque urinam et ad omnes collectiones intus extrahendas. tertius sucus est detruncatione ramorum a falce destillans. ex[11] his ergo aliquis cum rosaceo in calice punici[12] calfactus auribus infunditur vel[13] folia[14] cocta et cum cera trita inponuntur.
[15] item podagricis cortice et foliis in vino decoctis[16] foveri nervos utilissimum. flos tritus cum foliis furfures purgat in facie. folia contrita et pota intemperantiam libidinis coercent atque in totum auferunt usum saepius sumpta[17]. Amerinae nigrae semen cum spuma argenti pari pondere a balneo inlitum psilotrum est.
[18][19] Non multum[20] a salice vitilium[21] usu distat vitex[22], foliorum quoque adspectu, nisi odore gratior esset[23]. Graeci lygon[24] vocant, alias agnon[25], quoniam matronae Thesmophoriis Athenieniensium castitatem custodientes his foliis cubitus sibi sternunt[26]. duo genera eius: maior in arborem[27] salicis modo adsurgit, minor ramosa, foliis candidioribus, lanuginosis. prima[28] album[29] florem emittit[30] cum purpureo; quae et candida vocatur, nigra quae tantum purpureum. nascuntur palustribus[31] campis.
semen potum vini quendam saporem habet et dicitur febres solvere et, cum unguantur [32] oleo admixto[33], sudorem facere, sicut[34] lassitudines[35] dissolvere. urinam cient[36] et menses. caput temptant vini modo—nam et odor[37] similis—, set[38] inflationes[39] pellunt in inferiora, alvum sistunt, hydropicis et lienibus perquam utiles. lactis ubertatem faciunt.
[40] adversantur venenis [serpentium [41] ], maxime quae[42] frigus inferunt[43] ; minor efficacior ad serpentes: bibitur seminis[44] drachma in vino vel posca aut[45] II foliorum tenerrimorum[46]. et inlinuntur[47] utraque[48] adversus araneorum morsus; vel perunctis tantum, suffitu quoque[49] aut substratu fugant venenata.
ad venerem[50] impetus inhibent[51] eoque maxime phalangiis adversantur, quorum morsus genitale excitat. capitis dolorem ex ebrietate sedant cum rosaceo flos tenerique cauliculi[52]. seminis decoctum vehementiorem capitis dolorem dissolvit fotu[53] et volvam etiam suffitu vel adpositu[54] purgat, alvum cum puleio et melle potum. vomicas et panos, difficile[55] concoquens[56], cum farina hordeacea mollit.
[57] lichenas et lentigines cum aphronitro[58] et aceto semen sanat et oris ulcera et eruptionum [59] cum melle, testium cum butyro et foliis vitium, rhagadas sedis cum aqua illitum[60]. luxatis[61] cum sale et nitro[62] et cera et semine[63]utilissimae[64] et folio[65]. additur in malagmata[66]ad vitia[67] nervorum et podagras[68] semen; instillatur in oleo decoctum capiti in lethargia[69] et phrenesi[70]. virgam qui in manu habeant aut in cinctu, negantur[71] intertriginem sentire.
[74] Genista quoque vinculi usum praestat, floris[75] apibus gratissimi. dubito an haec sit quam[76] Graeci auctores sparton appellavere, cum ex ea lina piscatoria apud eos[77] factitari docuerim, et numquid hanc designaverit[78] Homerus , cum dixit navium sparta dissoluta. nondum[79] enim fuisse Hispanum[80] Africanumve[81] spartum[82] in usu certum [83] est et, cum fierent sutiles naves, lino tamen, non sparto umquam sutas. semen eius, quod Graeci eodem nomine appellant, in folliculis passiolorum[84] modo nascens[85] purgat hellebori vice drachma et dimidia pota in aquae mulsae cyathis IIII ieiunis.
[86] rami[87], similiter[88] frondes[89], in[90] aceto macerati[91] pluribus diebus et tunsi[92] sucum dant[93] ischiadicis [94] utilem cyathi unius potu[95]. quidam marina[96] aqua macerare malunt et infundere clystere. perunguntur eodem suco ischiadici addito oleo. quidam et ad stranguriam[97] utuntur semine. genista tunsa cum axungia genua dolentia sanat.
[98][99] Myricen ericam[100] vocat[101] Lenaeus[102], similem[103] scopis Amerinis[104] ; sanari dicit ea carcinomata in vino decocta tritaque cum melle inlita[105]. eandem esse[106] arbitrantur quidam [107] tamaricem[108] et ad lienem praecipuam[109], si sucus eius expressus in vino bibatur, adeoque mirabilem eius[110] antipathian contra solum.hoc viscerum faciunt, ut adfirment[111], si ex ea alveis factis bibant sues[112], sine liene inveniri.
[113] et ideo homini quoque[114] splenico[115] cibum potumque dant in vasis ex ea factis. gravis autem[116] auctor in medicina virgam ex ea defractam[117], ut neque terrain neque ferrum attingeret [118], sedare ventris dolores adseveravit inpositam ita, ut tunica cinctuque corpori adprimeretur. volgus infelicem arborem eam appellat, ut diximus, quoniam nihil[119] ferat nec seratur[120] umquam.
[121] Corinthus et quae circa est Graecia[122] bryan vocat[123] eiusque duo genera facit[124], silvestrem plane sterilem, alteram mitiorem[125]. haec fert[126] in Aegypto Syriaque etiam abundanter lignosum fructum, maiorem galla, asperum gustu[127], quo medici utuntur vice gallae[128] in compositionibus, quas antheras[129] vocant. et lignum aultem et flos et folia et cortex in eosdem usus adhibentur , quamquam remissiora.
datur sanguine reicientibus cortex tritus et contra profluvia feminarum, coeliacis quoque ; idem tunsus inpositusque collectiones omnes inhibet. foliis exprimitur sucus ad haec eadem et in vino decoquitur [130] ; ipsa[131] vero adiecto melle gangraenis inlinuntur. decoctum eorum in vino potum ..... imposita[132] cum rosaceo et cera[133] sedant; sic et epinyctidas sanant.
dentium[134] dolori[135], aurium[136] decoctum eorum salutare est. radix ad[137] eadem similiter. folia[138] hoc amplius ad ea, quae serpunt[139], inponuntur cum polenta. semen drachmae pondere adversus phalangia et araneos bibitur, cum altilium[140] vero pingui furunculis inponitur, efficax et contra serpentium ictus praeterquam aspidum.
[141] nec non morbo regio, phthiriasi[142], lendibus[143] decoctum infusum prodest abundantiamque mulierum sistit. cinis arboris ad omnia eadem prodest. aiunt, si bovis castrati urinae misceatur[144] vel in potu vel in cibo, venerem finiri. carbo ex eo genere urina[145] ea restinctus in umbra conditur: idem, cum libeat accendere, restituitur[146]. Magi id et[147] spadonis urina fieri tradiderunt.