[1] <1> Modus hic probatur, ut neque fundus villam quaerat neque villa fundum, non, ut fecere[2] iuxta diversis[3]in eadem aetate exemplis L. Lucullus et[4] Q. Scaevola, cum villa[5] Scaevolae fructus non caperet[6], villam Luculli ager, quo in genere censoria castigatio erat minus arare quam verrere[7]. nec hoc sine arte quadam est. novissimus villam in Misenensi[8] posuit C. Marius VII cos., sed peritia castra metandi[9] sic, ut conparatos[10] ei ceteros[11] etiam Sulla Felix caecos[12] fuisse diceret[13].
[18]Agri ipsius bonitas quibus argumentis iudicanda sit, quamquam de terrae genere optimo disserentes abunde dixisse possumus videri, etiamnum tamen traditas notas[19] subsignabimus Catonis[20] maxime verbis: ebulum vel prunus silvestris vel rubus, bulbus minutus, trifolium , herba pratensis, quercus, silvestris pirus malusque[21] frumentarii soli notae[22], item nigra terra et[23] cinerei coloris. omnis creta coquet, nisi permacra , sabulumque[24], nisi id etiam pertenue est, et multo campestribus magis quam clivosis respondent eadem.
[25]<3> Modum agri in primis servandum antiqui putavere , quippe ita censebant, satius esse minus serere et melius arare; qua in sententia et Vergilium fuisse video. verumque confitentibus latifundia[26] perdidere Italiam, iam vero[27] et provincias—sex domini semissem africae possidebant , cum interfecit eos Nero princeps—, non fraudando [28] magnitudine hac quoque sua Cn. Pompeio[29], qui numquam agrum mercatus est conterminum. agro empto domum vendendam inclementer atque non ex utilitate publici status Mago censuit[30], hoc exordio praecepta pandere ingressus, ut tamen appareat adsiduitatem desideratam ab eo.
[31] <4> Dehinc peritia vilicorum in cura habenda est, multaque de his Cato praecepit. nobis satis sit dixisse, quam proximum domino corde[32] esse debere et tamen sibimet ipsi[33] non videri. coli rura ab[34] ergastulis pessumum est, ut[35] quidquid agitur a desperantibus. temerarium Videatur unam vocem antiquorum posuisse[36], et fortassis incredibile[37] , ni penitus aestimetur[38], nihil minus expedire, quam agrum optime colere.
L. Tarius Rufus infima[39] natalium humilitate consulatum militari[40] industria meritus, antiquae alias parsimoniae, circiter |M???|[41] HS liberalitate divi Augusti congestum[42] usque ad detractationem[43] heredis exhausit [44] agros in Piceno coemendo colendoque in gloriam[45]. internicionem ergo famemque censemus? immo, Hercules, modum[46] iudicem rerum omnium utilissimum.
[47] bene colere necessarium est, optime damnosum, praeterquam subole [48]sua[49] colono aut[50] pascendis alioqui colente[51]. domino aliquas[52] messes colligere non expedit, si conputetur inpendium operae, nec temere olivam, nec quasdam terras diligenter colere, sicut in Sicilia tradunt, itaque decipi advenas.
[53] <1> Quonam[54] igitur modo utilissime colentur[55] agri? ex oraculo scilicet: malis bonis. Sed defendi[56] aequum est abavos[57], qui praeceptis suis prospexere vitae. namque cum dicerent malis, intellegere voluere vilissimos, summumque [58] providentiae illorum fuit, ut quam minimum esset[59] inpendii[60]. praecipiebant enim ista, qui triumphales denas argenti libras in supellectile crimini dabant, qui mortuo vilico relinquere victorias et reverti in rura sua postulabant, quorum heredia[61] colenda suscipiebat res p., exercitusque ducebant senatu illis[62] vilicante.
[63] inde[64] illa reliqua oracule[65]: nequam agricolam esse quisquis emeret quod praestare ei fundus posset[66]; malum patrem familias quisquis interdiu faceret, quod noctu posset, nisi in tempestate caeli; peiorem qui profestis[67] diebus ageret, quod feriatis deberet ; pessimum qui sereno die sub tecto potius operaretur quam in agro.
<2> Nequeo mihi temperare , quo minus unum exemplum antiquitatis adferam, ex quo intellegi possit, apud populum etiam de culturis agendi[68] morem[69] fuisse qualiterque defendi soliti sint illi viri. C. Furius Cresimus[70] e servitute liberatus, cum in parvo admodum agello largiores multo fructus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, in invidia erat magna, ceu fruges alienas perliceret[71] veneficiis[72].
quamobrem ab spurio albino curuli[73]aedile[74] die dicta metuens damnationem, cum in suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit et adduxit familiam[75] suam[76] validam atque, ut ait piso, bene curatam ac vestitam, ferramenta egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos.
[77] postea dixit: Veneficia[78] mea, Quirites, haec Sunt, nec possum vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas vigiliasque et sudores . omnium[79] sententiis absolutus[80] itaque est. profecto opera, non[81] inpensa, cultura constat, et[82] ideo maiores fertilissimum in agro oculum domini esse dixerunt.
[83] <3> Reliqua praecepta reddentur suis locis, quae propria generum singulorum erunt[84]. interim communia, quae succurrunt, non omittemus, et in primis catonis humanissimum utilissimumque[85]: id agendum, ut diligant[86] vicini[87]. causas reddit[88] ille, nos[89] existimamus nulli esse dubias[90].—Inter prima idem cavet, ne familiae male sit[91].— Nihil sero faciendum in agricultura omnes censent, iterumQue [92] suo quaeque tempore facienda, et tertio praecepto praetermissa frustra revocari.—De terra cariosa execratio Catonis abunde indicata est, quamquam praedicere[93] non[94][95]cessantis[96].—Quidquid per asellum fieri potest, vilissime constat[97].—Filex[98] biennio moritur,
[99] si frondem agere non patiaris. id efficacissime contingit germinantis[100] ramis baCulo [101] decussis; sucus enim ex ipsa defluens necat radices. aiunt et circa solstitium avolsas non renasci nec harundine sectas aut exaratas vomeri harundine inposita. similiter et harundinem exarari filice[102] vomeri inposita praecipiunt .
[107] frutecta igni optime tolluntur. umidiorem agrum fossis[108] concidi atque siccari utilissimum est, fossas autem cretosis[109] locis apertas relinqui[110], in solutiore[111] terra[112] saepibus firmari vel[113] proclivibus[114] ac[115] supinis lateribus procumbere[116]; quasdam obcaecari et in alias dirigi[117] maiores patentioresque[118] et, si[119] sit occasio, silice vel glarea sterni, ora autem earum binis utrimque lapidibus statuminari[120] et alio[121] superintegi. silvae extirpandae rationem Democritus prodidit, lupini flore in suco cicutae uno die macerato sparsisque[122] radicibus.