[7] exstat hodie M[8]. Ciceroni[9] in illa[10] paupertate et (quod magis mirum est) illo aevo empta[11] HS[12] D???[13]. memoratur[14] et Galli Asini[15] HS |X|[16]. venumdatae[17] sunt et duae ab[18] Iuba rege pendentes[19], quarum alteri pretium fuit HS |XII|[20], alteri paulo minus. interiit[21] nuper incendio a Cethegis[22] descendens, HS |XIII|[23] permutata[24], latifundii[25] taxatione[26], si quis praedia[27] tanti mercari malit.
magnitudo amplissimis[28] adhuc fuit uni commissae [29] ex orbibus dimidiatis[30] duobus a rege[31] Mauretaniae[32] Ptolemaeo quattuor pedes[33] et semipedem[34] per medium ambitum [35], crassitudine quadratali — maiusque miraculum in ea est artis latente iunctura[36] quam potuisset esse[37] naturae[38] —, solidae[39] autem[40] a Nomio Caesaris[41] liberto[42] cognomen trahenti[43] tribus sicilicis[44] infra[45] quattuor pedes totidemque infra pedem[46] crassitudinis.
[55]tuber[56] hoc est radicis, maximeque[57] laudatum quod sub terra totum fuerit, et rarius quam quae superne[58] gignuntur etiam in ramis, proprieque quod tanti emitur arborum vitium est, quarum amplitude ac radices aestimari possunt ex orbibus. sunt autem cupresso feminae atque[59] etiamnum silvestri similes [60] folio, odore, caudice. Ancorarius[61] mons vocatur citerioris Mauretaniae, qui laudatissimum[62] dedit citrum[63] , iam exhaustus [64].
magna, verum[68] post has, gratia[69] extra praedictas [70] crispis[71] densa veluti grani congerie, quas[72] ob id a[73] similitudine apiatas vocant. summa vero omnium in colore: hic maxime mulsi placet, vinis[74] suis refulgens. post haec amplitude est: iam toti caudices iuvant[75], pluresque in una.
mensae[76] vitia lignum — ita vocatur materiae[77] surda et indigesta simplicitas aut platani foliorum modo digesta[78] —, item[79] ilignae[80] venae similitudo vel coloris et, quibus maxime obnoxias fecere aestus[81] ventique, rimae aut capillamenta rimas imitata; postea murena nigro[82] transcurrens limite variisque corticum[83] punctis adprehensus papaverum modo[84] et in totum atro[85] propior[86] colos maculaeve discolores[87].
— Virides terra condunt barbari et inlinunt cera, artifices vero frumenti acervis inponunt septenis diebus totidem intermissis[88], mirumque ponderi quantum ita detrahatur. naufragia docuere[89] nuper hanc quoque materiem[90] siccatam mari, duritie[91] incorrupta,[92] cospissari[93] non ullo[94] modo vehementius. nutriuntur optime splendescuntque manus[95] siccae fricatu[96] a balineis[97] maxime , nec vinis[98] laeduntur[99] ut iis[100] genitae.