[1] Ergo sucorum vinosi piro, moro, myrto, minime [2], quod miremur[3], uvis; pingues olivae, lauro, nuci iuglandi , amygdalis[4]; dulces[5] uvis, ficis, palmis; aquosus[6] prunis. magna differentia et in colore suci: sanguineus moris, cerasis , cornis, uvis nigris; idem albis candidus, lacteus[7] in capite ficis, in corpore non item, spumeus malis, nullus Persicis , cum praesertim duracina suco abundent. sed quis eius ullum dixerit colorem?
[8] sua et in odore miracula: malis acutus, Persicis dilutus, dulcibus nullus[9]. nam et vinum tale sine odore, tenue odoratius multoque celerius talia ad usum veniunt[10] quam pinguia. quae odorata, non eadem in gustu tenera, quia non sunt pariter odor et sapor. quam ob rem citreis odor acerrimus, sapor asperrimus, quadamtenus[11] et cotoneis, nullusque odor ficis.
[12] Et hactenus[13] sint species ac genera pomorum: naturas artius colligi[14] par[15] est. alia siliquis distinguntur[16] , ipsis dulcibus[17] semenque conplexis amarum, cum in pluribus semina placeant, in siliqua damnentur; alia bacis, quarum intus lignum et extra caro, ut olivis, cerasis; aliquorum[18] intus bacae, foris lignum, ut iis[19] quae in Aegypto diximus[20] gigni.
[21] quae bacis natura, eadem et pomis. aliorum intus corpus et foris lignum, ut nucum; allis foris corpus, intus lignum, ut[22] Persicis et prunis, vitiumque cinctum fructu, cum fructus alibi muniatur vitio. putamine clauduntur nuces , corio castaneae; detrahitur hoc iis, at in mespilis manditur . crusta teguntur glandes, cute[23] uvae, corio[24] et membrana Punica. carne et suco mora constant, cute et suco cerasi[25].
[26] quaedam statim a ligno recedunt, ut nuces et palmae ; quaedam adhaerent, ut olivae laurusque[27]. quorundam generi utraque est natura, ut in[28] Persicis; etenim duracinis[29] adhaeret corpus et[30] ligno[31] avelli non quit[32], cum in ceteris facile separetur. quibusdam nec intus nec extra lignum, ut in[33] palmarum genere[34].
[35] aliquorum lignum ipsum in usu[36] et pomi[37] vice, ut genera[38]e nucleis quaedam[39] in Aegypto diximus[40].[41] quorundam extra geminantur[42] vitia, ut[43] in castaneis et amygdalis [44] nucibusque iuglandibus. quorundam natura trigemina: corpus est[45], dein lignum rursusque semen in ligno, ut in[46] Persicis. quaedam inter se densa, ut uvae, sorva[47], quae ramos circumdata ex omni parte uvarum modo degravant; alia rara, ut in Persicis; quaedam alvo[48] continentur, ut granata.
[49] dependent alia pediculis, ut pira, alia racemis, ut uvae, palmae , alia et pediculis et racemis, ut hederae, sabuci; alia ramo adhaerent, ut in lauru[50]; quaedam utroque modo, ut olivae. nam et breves pediculi et longi. quaedam vasculis constant, ut Punica et mespila lotosque in Aegypto et Euphrate [51].
[52][53] iam vero diversa gratia et commendatio: carne palmae placent, crusta[54] Thebaicae, suco uvae et caryotae[55], callo pira ac mala, corpore mora[56], cartilagine[57] nuclei, grano quaedam in Aegypto, cute[58] caricae[59]. detrahitur haec ficis virentibus ut putamen, eademque[60] in siccis maxime placet. in papyris[61] et ferulis spinaque[62] alba caulis ipse[63] pomum est,