[1] [2] Est animal eiusdem temporis[3], infixo semper sanguini[4] capite vivens atque ita intumescens. unum animalium , cui cibi non sit exitus, dehiscit in[5] nimia satietate, alimento ipso moriens. numquam[6] hoc in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia; in ovibus et in capris[7] hoc solum. aeque[8] mira sanguinis et hirudinum[9] in palustri aqua[10] sitis; namque et hae toto capite conduntur. est volucre canibus peculiare suum[11] malum , aures maxime lancinans[12] , quae[13] defendi morsu non queunt[14].