[1] rursus mortales[2] oraculorum societatem dedere[3] Chiloni Lacedaemonio tria[4] praecepta eius Delphis consecrando aureis litteris, quae sunt haec: nosse se quemque, et nihil nimium cupere, comitemque aeris alieni atque litis esse miseriam. quin et funus eius, cum victore filio Olympiae expirasset gaudio, tota Graecia prosecuta est.