Laus caseo Romae, ubi omnium gentium bona comminus iudicantur, e provinciis Nemausensi[1] praecipua, Lesurae[2] Gabalicoque[3] pagis[4], sed brevis ac musteo tantum commendatio[5]. duobus Alpes generibus pabula sua adprobant : Delmaticae[6] Docleatem mittunt, Ceutronicae[7] Vatusicum[8]. numerosior Appennino:
[9][10] Cebanum[11] hic e Liguria mittit ovium maxime lacte[12], Sassinatem[13] ex Vmbria[14] mixtoque Etruriae atque Liguriae confinio[15] Luniensem[16] magnitudine[17] conspicuum, quippe et ad singula milia pondo premitur, proximum[18] autem urbi Vestinum[19] eumque e Caedicio[20] campo laudatissimum. et caprarum gregibus sua laus est, in recenti[21] maxime augente[22] gratiam[23] fumo, qualis in ipsa urbe conficitur cunctis praeferendus; nam Galliarum sapor[24] medicamenti[25] vim optinet. trans maria vero Bithynus fere in gloria est.
inesse pabulis[26] salem[27], etiam ubi[28] non detur[29] , ita[30] maxime intellegitur, omni in salem[31] caseo senescente, quales redire in musteum saporem aceto et thymo[32] maceratos certum est. tradunt[33] Zoroastren [34] in desertis caseo vixisse annis XX[35] ita temperato, ut vetustatem non sentiret.