[1]Tertium genus mellis minime probatum silvestre, quod ericaeum[2] vocant. convehitur[3] post primos autumni imbres , cum erice[4] sola floret in silvis, ob id harenoso simile. gignit[5] id maxime arcturi exortus[6] ex[7] a. d. pr[8]. id. Septembres. quidam aestivam mellationem ad arcturi exortum proferunt, quoniam ad aequinoctium autumni ab eo supersint dies XIIII, et ab aequinoctio ad vergiliarum occasum diebus XXXXVIII plurima sit erice[9].
[10] Athenienses[11] eam[12] tetralicen[13] appellant, Euboea sisyrum[14], putantque[15] apibus esse gratissimam , fortassis quia tune nulla alia sit copia. haec ergo mellatio fine[16] vindemiae et vergiliarum occasu idibus Novembribus fere includitur. relinqui ex ea duas partes apibus ratio persuadet, et semper eas partes favorum, quae habeant [17] erithacen.
[18] a bruma ad arcturi exortum diebus LX[19] somno aluntur sine ullo cibo. ab arcturi exortu ad aequinoctium vernum tepidiore tractu iam vigilant, sed etiamnum[20] alvo se continent servatosque in id tempus cibos repetunt. in[21] Italia vero hoc idem a[22] vergiliarum exortu faciunt et[23] in eum dormiunt.
[24] alvos[25] quidam[26] in eximendo melle expendunt, ita diribentes[27] quantum relinquant. aequitas quidem[28] etiam in iis[29] obstringitur, feruntque societate fraudata alvos[30] mori. in primis ergo praecipitur, lauti ut[31] purique eximant mella[32]. faetorem[33] mulierumque menses[34] odere[35].
[36] cum eximantur mella, apes abigi[37] fumo utilissimum, ne irascantur aut ipsae avide[38] vorent. fumo crebriore[39] et[40] ignavia earum excitatur ad opera, nam[41] nisi incubavere[42], favos lividos faciunt. rursus fumo nimio inficiuntur, quando[43] iniuriam[44] celerrime[45] sentiunt mella, vel minimo contactu roris[46] acescentia. et ob id inter genera servatur[47] quod acapnum[48] vocant[49].
[50][51] Fetus quonam modo progenerarent, magna inter eruditos et subtilis fuit quaestio. apium enim coitus visus est numquam. plures existimavere ore confingi[52] floribus compositas[53] apte atque[54] utiliter[55]; aliqui coitu[56] unius, qui rex in quoque appelletur[57] examine: hunc esse solum marem, praecipua magnitudine, ne fatiscat; ideo[58] fetum sine eo non[59] edi, apesque reliquas tamquam[60] marem feminas comitari, non tamquam ducem. quam probabilem alias sententiam fucorum proventus[61] coarguit. quae enim ratio, ut idem coitus inperfectos[62] generet alios?
[68] quod certum est, gallinarum modo incubant . id, quod exclusum est, primo vermiculus videtur candidus, iacens transversus adhaerensque ita ut pars cerae[69] videatur. rex statim mellei coloris, ut electo flore ex omni copia factus, neque vermiculus, sed statim pinniger. cetera turba[70] cum formam capere coepit, nymphae vocantur, ut[71] fuci serenes[72] aut cephenes[73] .
[74] si[75][76] quis alterutris capita demat prius quam pinnas habeant, pro gratissimo sunt pabulo matribus. tempore procedente[77] instillant cibos atque incubant, tum[78] maxime murmurantes, caloris, ut[79] putant, faciendi gratia necessarii[80] excludendis pullis, donec ruptis membranis, quae singulos cingunt, ovorum modo[81] universum agmen emergat. spectatum hoc Romae consularis cuiusdam surburbano, alvis cornu lanternae[82] tralucido factis.
[83][84] fetus intra XLV diem peragitur . fit in favis quibusdam qui vocatur clavus[85], amarae duritia cerae, cum fetum[86] inde non eduxere morbo[87] aut ignavia aut infecunditate naturali; hic est abortus apium. protinus autem educti operantur quadam disciplina cum matribus, regemque iuvenem aequalis turba comitatur. reges plures inchoantur, ne desint[88].
[89] postea ex his suboles cum adulta esse coepit, concordi[90] suffragio deterrimos[91] necant, ne distrahant agmina. duo autem genera eorum: melior rufus, deterior[92] niger variusque. omnibus forma semper egregia et duplo quam ceteris maior, pinnae breviores, crura recta[93], ingressus celsior, in fronte macula quodam diademate candicans . multum etiam nitore a volgo differunt.