C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XXXIV
[1] Proxime dicantur aeris metalla, cui et in usu proximum[2] est pretium, immo vero ante argentum ac paene etiam ante aurum Corinthio, stipis[3] quoque auctoritas, ut diximus. hinc aera[4] militum, tribuni aerarii[5] et aerarium,[6] obaerati[7], aere[8] diruti[9]. docuimus quamdiu populus Romanus aere tantum signato usus esset: et[10] alia[11]re vetustas[12] aequalem urbi auctoritatem eius declarat[13], a rege Numa[14] collegio tertio aerarium[15] fabrum instituto[16].