Haec est materia luxus[1] e cunctis maxime[2] supervacui . margaritae enim gemmaeque ad heredem[3] tamen transeunt, vestes prorogant tempus: unguenta ilico expirant ac suis moriuntur horis. summa commendatio eorum ut transeuntem feminam[4] odor invitet[5] etiam aliud agentis[6]. exceduntque quadringenos[7] denarios librae: tanti[8] emitur voluptas aliena; etenim odorem qui gerit,
[9] ipse non sentit[10]. si[11] tamen[12] et[13][14] haec aliqua differentia signanda sunt[15], in M. Ciceronis monumentis invenitur unguenta gratiora quae[16] terrain quam[17] quae crocum sapiant[18], quando etiam corruptissimo in genere magis tamen iuvat quaedam ipsius vitii[19] severitas. sed quosdam crassitudo maxime delectat, spissum[20] appellantes, linique iam[21], non solum perfundi[22], gaudent.
[23] vidimus etiam vestigia pedum tingui, quod monstrasse M. Othonem[24] Neroni principi ferebant, quaeso ut qualiter sentiretur iuvaretque ab ea[25] parte corporis? nec non aliquem[26] e[27] privatis audivimus[28] iussisse spargi parietes balnearum unguento atque Gaium principem solia temperari ac, ne principale videatur hoc bonum, et postea quendam e[29] servi; Neronis.
maxime tamen mirum est hanc gratiam penetrasse et in castra; aquilae certe[30] ac signa, pulverulenta illa et[31] cuspidibus[32] horrida, unguuntur[33] festis diebus, utinamque dicere possemus[34] quis primus instituisset ! ita est nimirum: hac mercede corruptae orbem terrarum devicere aquilae. ista patrocinia quaerimus vitiis, ut per hoc ius sub[35] casside unguenta sumantur.
[43] at Hercules iam[44] quidam[45] etiam in potus[46] addunt, tantique est amaritudo, ut odore prodigo fruantur[47] ex utraque[48][49][50] parte corporis. L. Plotium[51], L. Planci bis[52] consulis censorisque[53] fratrem, proscriptum a triumviris in Salurnitana[54] latebra unguenti odore proditum constat, quo dedecore tota absoluta proscriptio est: quis enim non merito iudicet[55] perisse tales?