Nunc celebres in ea arte quam[1] maxima brevitate percurram[2], neque enim instituti[3] operis est talis[4] executio; itaque quosdam vel[5] in transcursu et in aliorum mentione[6] obiter nominasse satis erit, exceptis operum claritatibus quae et[7] ipsa conveniet attingi, sive exstant sive intercidere.
[8] Non constat[9] sibi in hac parte Graecorum diligentia multas post olympiadas celebrando pictores quam statuarios ac toreutas[10], primumque olympiade LXXXX, cum et Phidian[11] ipsum initio pictorem fuisse tradatur clipeumque[12] Athenis ab eo pictum, praeterea in confesso sit LXXX tertia[13] fuisse fratrem eius Panaenum[14], qui[15] clipeum intus pinxit Elide[16] Minervae, quam fecerat Colotes, discipulus Phidiae et ei[17] in faciendo love Olympio adiutor.
[18] quid? quod in confesso perinde est Bularchi[19] pictoris tabulam[20], in[21] qua erat[22] Magnetum proelium, a Candaule[23], rege Lydiae Heraclidarum novissimo[24], qui et Myrsilus[25] vocitatus est, repensam auro[26]? tanta iam dignatio picturae erat. circa Romuli id aetatem[27] accident necesse est, etenim duode-[28] vicensima olympiade interiit Candaules aut, ut quidam tradunt , eodem anno quo Romulus, nisi fallor, manifesta iam tunc[29] claritate artis, adeo[30] absolutione[31].
[32] quod si recipi[33] necesse est, simul apparet[34] multo[35] vetustiora[36] principia eosque, qui monochromatis[37] pinxerint[38], quorum aetas non traditur[39], aliquanto[40] ante fuisse, Hygiaenontem[41], Dinian[42], Charmadan[43] et, qui[44] primus in pictura marem[45] a[46] femina[47] discreverit, Eumarum Atheniensem, figuras omnes[48] imitari ausum, quique inventa eius excoluerit, Cimonem Cleonaeum[49]. hic catagrapha[50] invenit, hoc est obliquas imagines, et varie formare voltus[51], respicientes[52] suspicientesve[53] vel[54] despicientes; articulis membra distinxit, venas protulit[55], praeterque in vestibus rugas[56] et sinus invenit.
[57] Panaenus[58] quidem frater Phidiae etiam proelium Atheniensium adversus[59] Persas apud Marathona[60] factum pinxit. adeo iam colorum usus increbruerat[61] adeoque ars perfecta erat[62], ut in eo proelio iconicos[63] duces pinxisse tradatur, Atheniensium Miltiadem[64], Callimachum, Cynaegirum[65], barbarorum Datim[66], Artaphernen[67].