Pretia medicamento sunt quidem pro fertilitate litorum
viliora[1], non tamen usquam pelagii centenas libras[2]
quinquagenos nummos excedere et bucini[3] centenos sciant
qui ista mercantur inmenso.
[4][5] Set alia e[6] fine[7] initia[8], iuvatque ludere inpendio et
lusus geminare miscendo iterumque et ipsa adulterare adulteria
naturae, sicut testudines tinguere, argentum auro confundere
, ut electra fiant, addere his aera, ut Corinthia.