Plantas ex seminario transferre in[1] aliud, priusquam suo loco ponantur, operose praecipi arbitror, licet translatione folia latiora fieri spondeant.
[2] Ulmorum, priusquam foliis vestiantur, samara colligenda est circa Martias kalendas, cum flavescere incipit. dein, biduo in umbra siccata, serenda densa in refracto[3], terra super minuta incribrata crassitudine, qua[4] in cupressis. pluviae si non adiuvent, rigandum. differendae[5] ex arearum venis post annum in ulmaria intervallo pedali in quamque partem.
[6] Atinias[7] ulmos autumno serere utilius, quia carentes[8] semine[9] plantis seruntur. in arbustum quinquennes sub urbe transferunt[10] aut, ut quibusdam placet, quae vicenum pedum esse coeperunt. sulco, qui novenarius dicitur, altitudine pedum III[11], pari latitudine[12] et eo amplius circa positas pedes terni[13] undique e solido adaggerantur. arulas id vocant in Campania. intervalla ex loci[14] natura sumuntur .
rariores[15] serendas in campestribus convenit. populos[16] et fraxinos[17], quia festinantius germinant, disponi quoque maturius convenit, hoc est ab idibus Februariis, plantis et ipsas nascentes. in disponendis arboribus arbustisque ac vineis quincuncialis[18] ordinum ratio vulgata et necessaria, non perflatu modo utilis, verum et aspectu grata, quoquo[19] modo intueare, in ordinem se porrigente versu. populos[20] eadem ratio semine[21] quae[22] ulmos serendi, transferendi quoque e seminariis eadem et silvis.
[28] Mago[29] ante annum iubet, ut solem pluviasque conbibant, aut, si id condicio largita[30] non sit, ignes in mediis[31] fieri ante menses duos, nec nisi post imbres in his seri, altitudinem eorum in argilloso aut duro solo trium cubitorum[32] esse in quamque partem, in pronis[33] palmo amplius, iubetque[34] caminata fossura ore conpressiore esse[35], in nigra vero terra duo cubita et palmum quadratis angulis[36] eadem mensura. Graeci auctores consentiunt non altiores quino semipede esse debere nec latiores II[37] pedibus, nusquam vero semisquipede[38] minus altos. quoniam [39] in umido solo ad vicina aquae[40] perveniatur[41], Cato, si locus aquosus sit,
[42] latos[43] pedes ternos in faucibus imosque [44] palmum et pedem, altitudine IIII[45] pedum, eos lapide consterni aut, si non sit, perticis salignis viridibus, si neque hae sint, sarmentis, ita ut in altitudinem[46] semipes detrahatur [47]. nobis adiciendum[48] videtur ex praedicta arborum natura, ut altius demittantur ea, quae[49] summa tellure gaudent , tamquam fraxinus, olea. haec et similia quaternos pedes oporteat[50] demitti[51]. ceteris altitudinis pedes terni suffecerint [52]. *est[53] innoxium adradi[54] partes, quae se nudaverint[55].* Excide radicem, inquit, istam, Papirius Cursor imperator , ad terrorem Praenestinorum praetoris destringi securi iussa[56].*
[62] Arborem nec minorem bima nec maiorem trima transferre [63] quidam praecipiunt, alii cum manum[64] conpleat, Cato crassiorem v digitis. non omisisset idem, si attineret[65], meridianam caeli partem signare in cortice, ut translatae[66] isdem et adsuetis statuerentur[67] horis[68], ne aquiloniae meridianis oppositae solibus finderentur et algerent meridianae aquilonibus.
[69] quod e diverso adfectant etiam quidam in vite ficoque, permutantes in contrarium. densiores enim folio ita fieri magisque protegere fructum et minus amittere , ficumque[70] sic etiam scansilem fieri. plerique id demum cavent, ut plaga deputati cacuminis meridiem spectet, ignari fissuris nimii vaporis opponi.
[71] id quidem in horam diei quintam vel octavam spectare maluerim. aeque latet non neglegendum, ne radices mora inarescant neve a[72] septentrionibus aut ab ea parte caeli usque ad exortum brumalem vento flante effodiantur arbores, aut certe non adversae his ventis radices praebeantur, propter quod emoriuntur ignaris causae agricolis.
[73] Cato omnes ventos et imbrem quoque in tota translatione damnat. et ad haec proderit quam plurimum terrae, in qua vixerint, radicibus cohaerere ac totas cum[74] caespite circumligari cum ob id Cato in corbibus transferri iubeat, procul dubio utilissime . qui quidem[75] summam terram contentus est subdi. quidam punicis malis substrato lapide non rumpi pomum in arboribus tradunt.radices inflexas poni melius; arborem ipsam ita locari, ut media sit totius scrobis, necessarium .
[76] ficus si in scilla[77]—bulborum hoc genus est[78]— seratur[79], ocissime ferre traditur pomum neque vermiculationi obnoxium, quo vitio carent et[80] reliqua poma similiter sata. radicum filis[81] magnam adhibendam curam, ut exemptas appareat, non evolsas, quis dubitet? qua ratione et reliqua confessa[82] omittimus, sicuti terram circa radices festuca cospissandam[83], quod Cato primum in ea re esse censet, plagam quoque a trunco oblini fimo et foliis praeligari praecipiens.