[1] Genera complura: Trogodytica silvestrium prima, sequens[2] Minaea[3], in qua[4] et Atramitica[5] est et Gebbanitica[6] et Ausaritis[7] Gebbanitarum[8] regno, tertia Dianitis, quarta collaticia [9], quinta Sambracena[10] a civitate regni Sabaeorum mari proxinia, sexta quam Dusaritim[11] vocant. est et candida uno tantum loco, quae in Mesalum[12] oppidum confertur. probatur Trogodytica[13][14] pinguedine[15] et quod aspectu aridior est[16] sordidaque ac barbara, sed acrior ceteris. Sambracena praedicta[17] ante alias hilaris, sed viribus tenuis.
[18] in plenum autem probatio [19] est minutis glaebis nec rotundis, in concretu albicantis suci et tabescentis[20] utque[21] fracta[22] candidos ungues habeat, gustu leniter amara. secunda bonitas intus variae[23]; pessima quae[24] intus nigra, peior, si etiam foris. pretia ex occasione ementium varia: stactae a[25] $X$ III ad[26] $X$ L, sativae summum $X$ XI, Erythraeae XVI—hanc[27] volunt Arabicam intellegi —, Trogodyticae nucleo XVI S[28], ei vero quam odorariam vocant XII.[29]
[30] adulteratur lentisci[31] glaebis et cummi[32], item cucumeris suco amaritudinis causa, sicut ponderis spuma argenti . reliqua vitia deprehenduntur sapore[33], cummis[34] dente lentescens[35]. fallacissime[36] autem adulteratur Indica murra, quae ibi de[37] quadam spina colligitur. hoc solum peius India adfert, facili distinctione: tanto deterior est.