[1] Insectorum pedes quibus sunt, in obliquum moventur. quorundam extremi longiores[2] foris curvantur, ut locustis.
Hae pariunt, in terram[3] demisso[4] spinae caule[5], ova condensa [6] autumni[7] tempore. ea durant hieme; e[8] terra subsequenti anno exitu veris emittunt parvas, nigrantes et sine cruribus[9] pinnisque reptantes. itaque vernis aquis intereunt ova, sicco[10] vere[11] maior proventus.
[12] alii duplicem earum fetum geminumque[13] exitium tradunt: vergiliarum exortu parere[14], deinde[15] ad canis ortum obire et alias renasci; quidam arcturi occasu renasci. mori matres[16], cum pepererint[17] , certum est, vermiculo statim circa fauces innascente[18] qui eas strangulat . eodem tempore mares obeunt. et[19] tam frivola[20] ratione morientes serpentem, cum[21] libuit, necant singulae, faucibus eius adprehensis mordicus. non nascuntur nisi[22] rimosis[23] locis .
[24] in India ternum pedum longitudinis esse traduntur, cruribus[25] et feminibus serrarum[26] usum praebere, cum inaruerint . est et[27] alius earum obitus: gregatim sublatae vento in maria aut stagna decidunt. forte hoc casuque[28] evenit, non, ut prisci existimavere, madefactis nocturno umore alis. iidem[29] quippe nec volare eas noctibus propter frigora tradiderunt , ignari[30] etiam longinqua maria ab iis transiri[31] , continuata plurium dierum — quod maxime miremur — fame[32] quoque, quam propter externa pabula petere sciunt.
deorum irae[33] pestis ea intellegitur. namque et grandiores cernuntur et tanto volant pinnarum stridore, ut [aliae[34]] alites credantur[35] , solemque obumbrant[36] sollicitis suspectantibus populis, ne suas operiant terras. sufficiunt quippe vires et, tamquam parum sit maria transisse, inmensos tractus permeant diraque [37] messibus nube[38] contegunt, multa contactu adurentes, omnia vero morsu erodentes[39] et fores quoque tectorum.
[40]Italiam ex Africa maxime coortae[41] infestant, saepe populo Romano[42] ad Sibyllina[43] coacto[44] remedia confugere inopiae metu. in Cyrenaica regione lex etiam est ter anno debellandi [45] eas, primo[46] ova obterendo[47], dein fetum, postremo adultas , desertoris poena[48] in eum qui cessaverit.
[52] Vox earum proficisci ab occipitio videtur. eo loco in commissura scapularum habere quasi dentes existimantur[53] eosque inter se terendo[54] stridorem edere, circa duo maxime aequinoctia, sicut cicadae circa solstitium. coitus locustarum qui et insectorum omnium quae coeunt, marem portante femina, in eum feminarum ultimo caudae reflexo tardoque digressu. minores autem in omni hoc genere feminis mares.