[3] Vettonica nervis discurrentibus per scapulas, umeris, spinae, lumbis pota ut[4] in iocinere, articulis quinquefolium inpositum[5], mandragorae folia cum polenta vel radix recens tusa[6] cum cucumere silvestri vel decocta in aqua, digitorum[7] in[8] pedibus[9] rimis polypodii radix, articulis sucus hyoscyami cum axungia, amomon[10] suco[11] decocto[12], item centunculus decocta vel muscus recens ex aqua obligatus, donec inarescat, item lappae boariae radix e vino pota.
[17] Nunc peractis malis, quae membratim sentiuntur[18], dicemus de iis[19], quae totis corporibus grassantur[20]. remedia autem[21] haec communia invenio aput auctores[22] potanda[23] : dodecatheum, de qua diximus, deinde panacis omnium[24] generum radices, peculiariter longinquis morbis, et semen interaneorum vitiis, ad omnes vero dolores corporis[25] sucum e[26] scordio, item Vettonicae, quae[27] pota colorem plumbeum corporis privatim emendat, gratiorem reducit.
[28] Geranion[29] aliqui myrrin[30], alii[31] myrtidan[32] appellant. similis est cicutae, minutioribus foliis et caule brevior, rotunda[33], saporis et odoris iucundi. nostri sic eam tradunt, Graeci foliis paulo candidioribus quam malvae, caulibus tenuibus, pilosis ramosam ex intervallis, binum palmorum; esse[34][35] in his folia[36], inter quae[37] in cacuminibus capitula sint gruum.
[38] alterum genus foliis anemones, divisuris longioribus , radice mali modo rotunda, dulci, reficientibus[39] se ab imbecillitate utilissima, et fere talis vera est. bibitur contra phthisis[40] drachma in cyathis[41] vini III bis die, item contra inflationes, et cruda idem praestat. sucus radicis auribus medetur[42], opisthotonis semen drachmis[43] IIII cum pipere et murra potum.
[44] phthisis[45] sanat et plantaginis sucus, si[46] bibatur, et ipsa decocta in cibo; e[47] sale et oleo a somno matutino refrigerat. eadem datur iis, quos atrophos vocant, interpositis diebus[48], Vettonica vero[49] phthisicis ecligmate[50] cum melle, fabae magnitudine, agaricum potum obolis[51] II in passo, vel daucum[52] cum centaurio maiore in vino. phagedaenis , quod[53] nomen sine modo esurientium est et[54] alias[55] ulcerum, tithymalli medentur cum sesamis[56] sumpti.
[57] Inter mala universi[58] corporis vigiliae sunt plerisque . harum remedio monstratur panaces, clymenos, aristolochia odore et[59] peruncto capite, aizoum sive sedum, si involutum panno nigro ignorantis pulvino subiciatur, et onotheras[60] sive onear[61], hilaritatem[62] adferens in vino, amygdalae[63] folio, flore roseo[64], fruticosa, longa radice et, cum siccata est, vinum olente[65]. haec[66] in potu data feras quoque mitigat.
[67] cruditates, quae nausiam faciunt, digeruntur[68] Vettonica pota; eadem[69] a cena concoctionem[70] facit[71] in oxymelitis[72] cyathis [73] III drachmae pondere et crapulam discutit, item agaricum post cibum in aqua calida potum.—Paralysin Vettonica sanare dicitur, item Hiberis ut dictum est. eadem[74] et torpentibus membris prodest, item argemonia omniaque, quae[75] secari periclitentur, discutiendo.
[76] Comitiales sanantur[77] panacis[78], quam Heraclion diximus, radice[79] pota[80] cum coagulo vituli marini ita, ut[81] sint panacis III partes[82], plantagine[83] pota, Vettonica in oxymelitis [84][85] drachma vel agarico[86] obolis III, foliis[87] quinquefolii ex aqua. sanat[88] et archezostis[89], sed anno pota. sanat et
[90] baccaris[91][92] radix arida in pulverem contrita cyathis III cum coriandri uno in aqua[93] calida, et centunculus[94][95] trita in aceto aut melle aut in aqua calida, verbenaca ex vino pota, hysopi bacae ternae contritae[96] in aqua potae diebus XVI, peucedanum cum coagulo vituli marini aequis portionibus potum, quinquefolii[97] contrita folia ex vino et[98] sumpta[99] diebus XXX[100], Vettonicae farina[101] pondere[102] X iII cum aceti[103] scillini[104] cyatho, mellis Attici uncia, scamonium obolis II cum castorei [105] drachmis IIII.
[106] Febres frigidas[107] leviores[108] facit agaricum potum in calida aqua, tertianas sideritis cum oleo[109], item ladanum, quod in segetibus nascitur, contusum, plantago ex aqua mulsa[110] II horis ante[111] accessionem[112] pota binis drachmis vel sucus radicis madefactae vel tusae[113] vel ipsa[114] radix trita in aqua[115] ferro calfacta. quidam ternas radices[116] in III cyathis aquae dedere. eadem in quartanis quaterna[117] fecerunt. buglosso[118] inarescente[119],
[120] si quis medullam e[121] caule eximat[122] dicatque[123], ad quem liberandum febri id faciat[124], et alliget ei[125] VII[126] folia ante accessionem, aiunt febri liberari; item Vettonicae [127][128]. . . drachmam[129] in aquae mulsae cyathis III vel agaricum , maxime in iis[130] febribus, quae cum horrore[131] veniant. quinquefolii folia quidam terna tertianis[132] dedere, quaterna quartanis[133], plura ceteris; alii[134] omnibus[135] III[136] obolos[137] cum pipere ex aqua mulsa.
[138] verbenaca quidem et iumentorum febribuss in vino medetur, sed in tertianis a tertio geniculo incisa, quartanis a quarto. bibitur et semen hyperici[139] utriusque in[140] quartanis[141] et horroribus, Vettonicae farina[142], quae omnes horrores coercet, item panaces, adeo[143] excalefactoria[144] natura, ut[145] per nivem ituris bibere[146] id perunguique eo praecipiant . et aristolochia perfrictionibus resistit.
[147] Phreneticos somnus[148] sanat, qui contingit[149] peucedano ex aceto capiti infuso, anagallidum suco. e diverso[150] lethargicos excitare[151] labor est; hoc praestant[152] Euphorbeum ex aceto naribus tactis[153], peucedani sucus[154]. contra insanias Vettonica bibitur. carbunculos rumpit panaces, sanat Vettonicae farina ex aqua aut[155] brassica cum[156] ture, frequenti potu calidae, vel e carbone in conspectu restincto favilla digito sublata et inlita, vel plantago tusa[157], tithymallus characias[158].
[159] Hydropicos[160] sanat panaces[161], plantago in cibo, cum prius panem siccum comederint[162] sine potu, Vettonica[163] drachmis [164] II in II cyathis vini aut mulsi, vel agaricum vel semen lonchitidis II lingulis ex aqua potum, psyllion ex vino, anagallidum sucus, cotyledonis[165] radix e mulso, ebuli recentis radix excussa tantum nec colluta, quod[166] II digiti conprehendant, ex vini veteris caldi[167] hemina, trifolii radix drachmis II in vino, tithymallum platyphyllon cognomine, semen hyperici,
[168] quod caros[169] appellatur, acte, quam[170] esse ebulum[171] putant quidam, radice contrita in vini cyathis III, si febris absit, vel semine ex vino nigro, item verbenaca fasciculo manus plenae in aqua decocta[172] ad dimidias. praecipue tamen chamaeactes[173] sucus aptissimus creditur.— Eruptiones pituitae[174] emendant plantago, cyclamini radix e[175] melle[176], ebuli folia trita[177] e[178] vetere vino; inposita etiam boam sanant, id est rubentes papulas, pruriginem sucus strychni inlitus.
[179] Igni sacro medenturn[180] aizoum, folia trita cicutae, mandragorae radix; secatur[181] in asses[182] ut cucumis, primumque super mustum suspenditur, mox in fumo[183], dein teritur[184] e[185] vino aut aceto. prodest et vino myrteo[186] fovere, mentae sextans[187][188] vivi sulpuris uncia ex aceto simul[189] trita, fuligo ex aceto. ignis sacri plura sunt genera, inter quae medium hominem ambiens, qui zoster vocatur, et enecat[190], si cinxit[191]. medetur plantago cum creta Cimolia et peristereos[192] per se, radix persollatae[193] ; aliis, quae[194] serpunt, cotyledonis[195] radix cum mulso, aizoum, sucus e linozosti ex aceto.