[1] Metalla aeris multis modis instruunt[2] medicinam [3], utpote cum ulcera omnia ibi[4] ocissime sanentur, maxime tamen prosunt[5] cadmea[6]. fit sine dubio haec et in argenti fornacibus, candidior ac minus ponderosa, sed nequaquam comparanda aerariae. plura autem genera sunt. namque ut ipse lapis, ex quo fit[7] aes[8], cadmea[9] vocatur, fusuris necessarius, medicinae inutilis[10], sic rursus in fornacibus existit alia[11], quae originis suae[12] nomen recipit.
[13]fit autem egesta flammis atque flatu tenuissima parte materiae et camaris[14] lateribusque[15] fornacium[16] pro quantitate levitatis adplicata. tenuissima est in ipso fornacium ore[17] quam[18] flammae[19] eructarunt[20], appellata capnitis, exusta et nimia levitate similis favillae. interior optuma, camaris dependens et ab eo[21] argumento botryitis[22] nominata, ponderosior haec priore,
levior secuturis[23]—duo eius colores, deterior[24] cinereus, pumicis[25] melior—, friabilis oculorumque medicamentis utilissima. tertia est in lateribus fornacium[26], quae propter gravitatem[27] ad camaras pervenire non potuit. haec dicitur placitis, et ipsa[28] ab argumento[29], planitie[30] crusta verius quam pumex[31], intus varia[32], ad psoras[33] utilior et cicatrices trahendas[34].
fiunt[35] ex[36] ea duo alia genera: onychitis extra[37] paene caerulea, intus onychis[38] maculis similis, ostracitis tota nigra et e[39] ceteris[40] sordidissima, volneribus maxime[41] utilis. omnis autem cadmea[42], in Cypri[43] fornacibus optima, iterum a medicis coquitur carbone puro atque, ubi in cinerem rediit[44], extinguitur vino Ammineo[45] quae[46] ad emplastra praeparatur[47], quae vero ad psoras[48], aceto.
quidam in[49] ollis fictilibus tusam[50] urunt et lavant in mortariis, postea siccant. Nymphodorus[51] lapidem ipsum quam gravissimum spississimumque[52] urit pruna[53] et exustum Chio vino restinguit tunditque, mox linteo cribrat atque in mortario terit, mox aqua pluvia[54] macerat iterumque[55] terit quod subsedit, donee cerussae[56] simile[57] fiat, nulla[58] dentium offensa. eadem Iollae[59] ratio[60], sed quam purissimum eligit[61] lapidem.
[62] cadmeae[63] effectus siccare, persanare[64], sistere fluctiones, pterygia[65] et sordes oculorum purgare, scabritiam[66] extenuare et quidquid [67] in plumbi effectu dicemus.
[68]Et aes ipsum uritur ad omnia eadem, praeterque[69] albugines oculorum et cicatrices, ulcera quoque oculorum cum lacte sanat; itaque[70] Aegyptii[71] collyrii[72] id[73] modo terunt in coticulis
[74]. facit et[75] vomitiones e melle sumptum. uritur autem Cyprium in fictilibus crudis cum sulpuris pari pondere , vasorum[76] circumlito spiramento, in caminis, donec vasa ipsa percoquantur. quidam et salem addunt, aliqui alumen pro sulpure, alii nihil, sed aceto tantum[77] aspergunt. ustum teritur in[78] mortario Thebaico, aqua pluvia[79] lavatur iterumque adiecta largiore teritur et, dum considat, relinquitur , hoc saepius, donee ad species minii[80] redeat[81]. tum[82] siccatum in sole in aerea pyxide servatur.