vitium generosarum pergulas[1] quinquatribus [2] putandas et, quarum servare uvas libeat, decrescente luna tradunt; quae vero interlunio sint[3] putatae, nullis animalium obnoxias esse. alia ratione plena luna noctu tondendas, cum sit ea in leone, scorpione, sagittario , tauro, atque in totum serendas[4] plena aut[5] crescente utique[6] censent. sufficiunt in Italia cultores deni[7] in centena iugera vinearum.
[8] <1> Et abunde satu cultuque arborum tractato, quoniam de palmis et[9] cytiso in peregrinis arboribus adfatim diximus, ne quid desit, indicanda reliqua natura[10]est[11] magno opere pertinens ad omnia ea. infestantur namque et arbores morbis. quid enim genitum caret his malis? et[12] silvestrium quidem perniciosos negant esse vexarique tantum grandine in germinatione aut flore, aduri quoque fervore aut flatu frigidiore[13] , praepostero die, nam[14] suo frigora[15] etiam prosunt, ut diximus.
quid ergo? non et vites algore intereunt? hoc quidem est, quo deprehendatur soli[16] vitium, quoniam non evenit nisi in frigido. itaque per hiemes caeli rigorem probamus, non soli. nec infirmissimae arbores gelu[17] periclitantur, sed maximae, vexatisque ita cacumina prima inarescunt, quoniam praestrictus[18] non potuit eo pervenire umor.
itaque laborant et fame et cruditate, quae fiunt umoris quantitate, aliqua[22] vero et obesitate, ut omnia, quae resinam ferunt, nimia pinguitudine in taedam mutantur et, cum radices quoque pinguescere coepere, intereunt, ut animalia nimio adipe, aliquando[23] et pestilentia per genera, sicut inter homines nunc servitia, nunc plebes urbana vel rustica.
maxime autem arborum hoc sentient piri, mali, fici, minus quae amarae sunt et odoratae. eorum, qui in ficis existunt, alii nascuntur ex ipsis, alios[28] parit qui vocatur cerastes, omnes tamen in cerasten figurantur sonumque edunt parvoli stridoris. et sorbus arbor infestatur vermiculis rufis ac pilosis atque ita emoritur; mespila quoque in senecta obnoxia[29] ei[30] morbo est.
[31] <4> Sideratio tota e caelo constat. quapropter et grando in his causis intellegi debet et carbunculatio et quod pruinarum iniuria evenit. haec enim verno tepore[32] invitatis et erumpere audentibus satis mollibus insidens adurit lactescentes germinum oculos, quod in flore carbunculum vocant. pruinae perniciosior natura, quoniam lapsa persidit[33] gelatque ac ne aura quidem ulla depellitur, quia non fit nisi inmoto aëre et sereno. proprium tamen siderationis est sub ortu canis siccitatum[34] vapor, cum insita[35] ac novellae arbores moriuntur, praecipue ficus et vitis.
[36] Olea praeter vermiculationem, quam aeque ac ficus sentit, clavum etiam patitur, sive fungum placet dici vel patellam. haec est solis exustio. nocere tradit Cato et museum rubrum. nocet plerumque vitibus atque oleis et nimia fertilitas. scabies communis omnium est. inpetigo et, quae adgnasci[37] solent, cocleae peculiaria ficorum vitia, nec ubique. sunt enim quaedam aegritudines et locorum.
undique primo dolor, mox et macies earum partium fragilis, postremo tabes morsque[42], non intrante suco aut non perveniente, maximeque id fici sentiunt. caprificus omnibus immunis est, quae adhuc diximus. scabies gignitur roribus lentis post vergilias; nam si largiores[43] fuere, perfundunt[44] arborem, non scalpunt scabie, et grossi[45] cadunt [46]; sive[47] imbres nimii fuere, alio modo ficus laborat, radicibus madidis.
[48] <6> Vitibus praeter vermiculationem et siderationem morbus peculiaris articulatio tribus de causis: una vi[49] tempestatium [50] germinibus ablatis, altera, ut notavit Theophrastus , in supinum excisis[51], tertia culturae imperitia laesis. omnes[52] enim[53] earum iniuriae in articulis sentiuntur. siderationis genus est et his[54] deflorescentibus roratio, aut cum acini[55], priusquam crescant, decocuntur in callum. aegrotant et cum alsere, laesis uredine attonsarum oculis. et calore hoc evenit intempestivo, quoniam omnia modo constant certoque temperamento.
fiunt et culpa colentium vitia[56] , cum praestringuntur, ut dictum est[57] , aut circumfos-[58] sor iniurioso ictu verberavit vel etiam subarator inprudens luxavit radices corpusve desquamavit. est et quaedam contusio falcis hebetioris. quibus omnibus causis difficilius tolerant frigora aut aestus, quoniam in ulcus[59] penetrat iniuria omnis a foris. infirmissima vero malus, maximeque quae[60] dulcis est.
quibusdam debilitas sterilitatem , non[61] necem, adfert, ut si quis pino cacumen auferat vel palmae. sterilescunt enim nec moriuntur. aegrotant aliquando et poma ipsa per se sine arbore, si necessariis temporibus imbres aut tepores[62] vel adflatus defuere[63] aut contra abundavere. decidunt enim aut deteriora fiunt. pessimum est inter omnia, cum deflorescentem vitem et oleam percussit imber, quoniam simul defluit fructus.
<7> Sunt ex eadem causa nascentes et urucae[64] , dirum[65] animal, eroduntque frondem, aliae florem quoque[66] , olivarum , ut in Mileto, ac depastam arborem turpi facie relinquunt . nascitur hoc malum tepore[67] umido et lento. fit aliud ex eodem, si sol acrior insecutus inussit ipsum vitium ideoque mutavit. est etiamnum peculiare olivis et vitibus—araneum vocant—, cum veluti telae involvunt fructum et absumunt[68].
adurunt[69] et flatus quidam eas maxime, sed et alios fructus. nam vermiculationem et poma ipsa per[70] se quibusdam [annis] sentiunt, mala, pira, mespila, punica . in oliva ancipiti eventu, quando sub cute innati[71] fructum adimunt, augent, si in ipso nucleo fuere[72] erodentes eum[73]. gigni illos prohibent pluviae, quae fiunt post arcturum[74]. eaedem si austrinae fuere, generant druppis[75] quoque, quae maturescentes tum sunt praecipue caducae. id riguis magis evenit, etiam si non cecidere, fastidiendis.
<8> Quaedam temporum causae aut locorum non proprie dicantur morbi, quoniam protinus necant, sicut tabes cum invasit[81] arborem aut uredo vel flatus alicuius regionis proprius, ut est in Apulia atabulus, in Euboea Olympias. hic enim si flavit[82] circa brumam, frigore exurit arefaciens[83], ut nullis[84] postea solibus recreari possint. hoc genere convalles et adposita fluminibus laborant, praecipueque vitis, olea, ficus.
quod cum[85]evenit[86] , detegitur statim in germinatione , in oliva tardius. sed in omnibus signum est revivescendi , si[87] folia amisere. alioqui quas putes praevaluisse moriuntur. nonnumquam inarescunt folia eademque revivescunt. alia[88] in terris[89] septentrionalibus, ut Ponto, Thracia[90] , frigore aut gelu laborant, si post brumam continuavere XL diebus. et ibi[91] autem et in reliquis partibus, si protinus editis fructibus gelatio[92] magna consecuta est, etiam paucis diebus necat.
<9> Quae iniuria hominum constant[93] , secundum[94].. habent causas. pix, oleum, adeps inimica praecipue novellis. cortice in orbem[95] detracto necantur, excepto subere, quod sic etiam iuvatur; crassescens enim praestringit et strangulat . nec andrachle[96] offenditur, si non simul incidatur et corpus. alioqui et cerasus et tilia et vitis corticem mittunt [97] , sed non vitalem nec proximum corpori, verum eum, qui subnascente alio expellitur.
[98] quarundam natura rimosus cortex, ut platanis. tiliae renascitur paulo minus quam totus. ergo his, quarum cicatricem trahit, medentur luto fimoque[99], et aliquando prosunt, si non vehementior frigorum aut calorum[100] vis secuta est. quaedam tardius ita moriuntur , ut robora et quercus[101]. refert et tempus anni. abieti enim et pino si quis detraxerit sole taurum vel geminos transeunte, cum germinant, statim moriuntur; eandem iniuriam hieme passae diutius tolerant.
similiter ilex et robur quercusque[102]. si angusta decorticatio fuit, nihil nocetur[103] supra dictis; infirmioribus quidem et in solo gracili[104][105] vel ab una tantum parte detractus interemit. similem et decacuminatio rationem habet piceae, cedri, cupressihaec [106] enim detracto cacumine aut ignibus adusto intereunt —, similem et depastio animalium.
nam detruncatio diximus quibus prodesset. intereunt pleraque[111] et fissa stirpe, exceptis vite, malo[112] , fico, punicis[113] , quaedam vel ab ulcere tantum. pinus[114] hanc iniuriam spernit et omnia, quae resinam gignunt. radicibus amputatis mori minime mirum est; pleraeque etiam[115] non omnibus, sed maximis aut, quae sunt inter illas vitales, abscisis[116] moriuntur .
<10> Necant[117] invicem inter sese umbra vel densitate atque alimenti rapina. necat et hedera vinciens—nec viscum prodest—et cytisus[118] , necatur eo[119] , quod halimon vocant Graeci. quorundam natura non necat quidem, sed laedit Odorum[120] aut suci mixtura, ut raphanus et laurus vitem. olfactatrix enim intellegitur et tingui[121] odore mirum in modum , ideo, cum iuxta sit, averti et recedere saporemque inimicum fugere.