[1]Nam quod ad permutationem seminum attinet, quibusdam ex his firmitas maior est, ut coriandro, betae, porro, nasturtio, sinapi, erucae, cunilae et fere acribus; infirmiora autem[2] sunt atriplici, ocimo, cucurbitae, cucumi, et[3] aestiva omnia hibernis magis; minime autem durat[4] gethyum[5]. sed ex his, quae sunt fortissima, nullum ultra quadrimatum utile est, dumtaxat serendo, culinis[6] et ultra tempestiva sunt.
[7] Peculiaris medicina raphano, betae, rutae, cunilae [8] in salsis aquis, quae et alioqui[9] plurimum suavitati[10] et fertilitati conferunt. ceteris dulcium aquarum rigua prosunt . utilissimae ex his quae frigidissimae et quae potu suavissimae. minus utiles e stagno[11] et quas elices[12] inducunt , quoniam herbarum semina invehunt. praecipue tamen imbres alunt, nam et bestiolae innascentes necantur.