cochlides, quae[10] nune volgatissimae[11], fiunt[12] verius quam nascuntur[13], in Arabia repertis ingentibus glaebis[14], quas[15] melle excoqui tradunt septenis diebus noctibusque sine intermissione[16]: ita omni terreno vitiosoque decusso[17] purgatam puramque[18] glaebam[19] artificum ingenio varie distingui[20] venas[21] ductusque macularum[22] quam maxime vendibili[23] ratione spectantium[24][25], quondamque tantae magnitudinis[26] factas[27], ut equis[28] regum[29] in[30] oriente frontalia ac pro phaleris pensilia facerent.
et[31] alias omnes[32] gemmae mellis decoctu nitescunt, praecipue[33] Corsici in omni alio[34] usu[35] acrimonia[36] abhorrentis[37][38]. quae variae sunt[39], et ad unitatem[40] excidere[41] calliditati[42] ingeniorum contingit[43], utque eaedem[44] nomen usitatum non[45] habeant, physis[46] appellant velut ipsius naturae admirationem in iis[47] venditantes[48].
Cum[49] finis nominum non sit—quae persequi non equidem cogito, innumera[50] et[51] Graeca vanitate[52]—, indicatis nobilibus gemmis, immo vero[53] etiam plebeis[54], rariorum[55] genera[56] digna dictu[57] distinxisse[58] satis erit[59]. illud modo[60] meminisse [61] conveniet, increscentibus varie maculis atque[62] verrucis linearumque[63] interveniente[64] multiplici ductu et colore[65] saepius mutari[66] nomina in[67] eadem plerumque materia.
Nunc communiter ad omnium[68] gemmarum observationem [69] pertinentia dicemus[70] opiniones secuti auctorum.
Cavae aut extuberantes viliores videntur aequalibus[71]. figura oblonga[72] maxime probatur, deinde quae vocatur lenticula[73], postea epipedos[74] et rotunda, angulosis[75] autem minima gratia.
[76] Veras a[77] falsis discernere[78] magna difficultas, quippe cum inventum sit ex veris[79] generis[80] alterius in aliud falsas[81] traducere , ut[82] sardonyches e ternis[83] glutinentur[84] gemmis ita, ut deprehendi ars non possit, aliunde nigro, aliunde candido, aliunde[85] minio sumptis, omnibus in suo genere probatissimis. quin immo[86] etiam exstant commentarii[87] auctorum—quos non equidem demonstrabo[88]—, quibus modis ex crystallo[89] smaragdum tinguant[90] aliasque[91] tralucentes , sardonychem[92] e sarda, item ceteras[93] ex aliis[94]; neque enim[95] est ulla fraus vitae lucrosior[96].