[1] nascitur autem galla sole de geminis exeunte erumpens noctu semper universa. crescit uno die candidior et, si aestu excepta est, arescit protinus neque ad iustum incrementum pervenit, hoc est ut nucleum fabae magnitudine habeat . nigra diutius viret crescitque, ut interdum mali compleat magnitudinem. optima Commagena, deterrima ex robore. signum eius quod cavernae[2] tralucent[3].
[4] Robur praeter fructum plurima et alia gignit. namque fert et gallae utrumque genus et quaedam[5] veluti mora, ni distarent arida duritie, plerumque et[6] tauri caput imitantia, quibus fructus inest nucleis[7] olivae similis. nascuntur in eo et pilulae nucibus non absimiles, intus habentes floccos molles, lucernarum luminibus aptos. nam et sine oleo flagrant, sicuti galla nigra. fert et aliam inutilem pilulam cum capillo, verno tamen tempore melliginis suci[8].
gignunt et alae[9] ramorum eius pilulas corpore , non pediculo adhaerentes, candicantes[10] umbilicis, cetera nigra varietate dispersa; media cocci colorem habent, apertis[11] atra inanitas est. aliquando et pumices gignit nec non et e foliis convolutas pilulas et in foliorum[12] venis aquosos nucleos candicantes ac tralucidos, quamdiu molles sint, in quibus et culices nascuntur. maturescunt[13] in modum[14]....