[1] Nunc celeberrimis arborum dictis quaedam in universum de cunctis indicanda sunt. montes amant cedrus, larix, taeda et ceterae, e quibus resina gignitur, item aquifolia, buxus, ilex, iuniperus, terebinthus, populus, ornus, carpinus. est[2] in Appennino et[3] frutex, qui vocatur cotinus, ad linamenta[4] modo conchylii colore insignis.
montes et valles diligit abies, robur, castaneae, tilia, ilex, cornus. aquosis montibus gaudent acer, fraxinus, sorbus[5], tilia, cerasus. non temere in montibus visae sunt prunus, punicae, oleastri, iuglans, mori[6], sabuci. descendunt et in plana cornus, corylus, quercus, ornus, acer, fraxinus, fagus, carpinus. subeunt et in montuosa ulmus, mains, pirus, laurus, myrtus, sanguinei frutices[7], ilex tinguendisque vestibus nascentes[8] genistae. gaudet frigidis sorbus, sed magis etiam betulla.
Gallica haec arbor mirabili candore atque tenuitate, terribilis magistratuum virgis, eadem circulis flexilis, item corbium costis[9]. bitumen ex ea Galliae[10] excoquunt. in eosdem situs comitantur[11] et spina, nuptiarum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores qui rapuerunt Sabinas, ut auctor est Masurius. nunc facibus carpinus, corylus familiarissimae.
[14]non nisi in aquosis proveniunt salices, alni, populi, siler, ligustra tesseris utilissima, item vaccinia Italiae in aucupiis sata, Galliae vero etiam purpurae tinguendae causa ad servitiorum vestes. quaecumque communia sunt montibus planisque, maiora fiunt[15]et aspectu[16] pulchriora[17] quae in campestribus, meliora autem fructu[18], materie[19] crispiora quae[20] in montibus, exceptis malis pirisque.