[1] nec auspicatior in Lesbo insula arbor quae vocatur euonymos[2], non absimilis[3] Punicae arbori — inter eam et laurum folia[4] magnitudine , figura vero et mollitia Punicae —, floris[5] candidi odore[6] statim pestem denuntians. fert siliquas sesames[7], intus granum quadriangula[8] figura, spissum, letale animalibus; nec non et folio[9] eadem[10] vis. succurrit aliquando praeceps alvi exinanitio.
[17] Andrachlen[18] omnes fere Graecis[19] porcillacae[20] nomine interpretantur[21], cum sit[22] herba et andrachne[23] vocetur unius litterae diversitate. cetero[24] andrachle est silvestris arbor neque in planis[25] nascens, similis unedoni, folio tantum minore et numquam decidente, cortice non scabro quidem, sed qui circumgelatus videri possit: tam tristis aspectus[26] est.
[27] similis et coccygia[28] folio, magnitudine minor. proprietatem habet fructum amittendi lanugine[29] (pappum vocant), quod nulli alii[30] arbori[31] evenit. similis et apharce[32], bifera aeque quam andrachle. priorem fruc???um incipiente pubescere uva peragunt [33], alterum initio hiemis, quales[34] eos non traditur.
[43] ferula calidis nascitur locis atque trans maria, geniculatis nodata scapis. duo eius genera: nartheca Graeci vocant adsurgentem in altitudinem , nartheciam[44] vero semper humilem. a genibus exeunt [45] folia, maxima ut quaeque terrae proxima. cetera[46] natura eadem quae anetho[47] , et fructu simili[48]. nulli fruticum levitas maior; ob id gestatu[49] facilis[50] baculorum usum senectuti praebet.
[51][52] Semen ferulae thapsian quidam vocavere, decepti[53] quoniam ferula sine dubio est thapsia, sed sui[54] generis, foliis feniculi, inani[55] caule nec excedente baculi longitudinem. semen quale ferulae, radix candida. incisa lacte manat et contusa suco, nec corticem abdicant. omnia ea venena: quippe etiam[56] fodientibus[57] nocet, si minima aspiret aura; intumescunt corpora , faciemque invadunt ignes sacri; ob id cerato prius inlinunt .
[58] quibusdam tamen morbis auxiliari dicunt medici permixtam aliis, item[59] alopeciis[60] suggillatisque ac liventibus[61], ceu vero remedia desint[62], ut scelera[63] non tractent[64]. sed[65] ista praetexunt noxio instrumento, tantumque inpudentiae est, ut venenum[66] artis esse persuadeant. thapsia in Africa vehementissima . quidam caulem incidunt per messes et in ipsa excavant radice, quo sucus confluat, arefactumque tollunt.
alii folia[67], caulem, radicem tundunt in pila et sucum in sole coactum dividunt in pastillos. Nero Caesar claritatem ei dedit initio[68] imperi, nocturnis grassationibus converberata facie[69] inlinens id[70] cum ture ceraque et secuto[71] die contra famam[72] cutem sinceram circumferens[73]. ignem ferulis optime servari certum est easque in Aegypto praecellere.