[1] Est[2] et alterum genus aeruginis, quam vocant scoleca[3], in Cyprio[4] aere trito[5] alumine et sale aut nitro pari pondere cum aceto albo quam acerrimo[6]. non fit hoc nisi aestuosissimis[7] diebus circa canis ortum. teritur autemdone viride[8] fiat contrahatque se vermiculorum specie,[9] unde et nomen. quod vitiatum[10] ut emendetur, II partes quam[11] fuere[12] aceti miscentur[13] urinae[14] pueri inpubis. idem autem[15] in medicamentis et santerna[16] efficit, qua diximus aurum feruminari. usus[17] utriusque qui aeruginis.[18] scolex[19] fit et per se derasus[20] aerario[21] lapidi[22], de quo nunc dicemus.
[23][24] Chalcitim[25] vocant[26], ex quo et[27] ipso aes coquitur. distat a cadmea, quod illa super terrain ex subdialibus[28] petris caeditur, haec ex obrutis, item[29] quod[30] chalcitis friat[31] se[32] statim, mollis nature, ut videatur lanugo concreta. est et alia distinctio, quod chalcitis tria genera continent, aeris et misyos[33] et soreos[34], de quibus singulis dicemus suis locis. [35] habet autem aeris venas oblongas.
probatur mellei coloris, gracili venarum discursu, friabilis[36] nec lapidosa. putant et recentem utiliorem esse, quoniam inveterata sori[37] fiat[38]. vis eius[39] ad excrescentia in ulceribus, sanguinem sistere, gingivas , uvam, tonsillas farina[40] compescere, volvae vitiis in vellere inponi[41]. cum suco vero porri[42] verendorum additur emplastris.
[43] maceratur autem in fictili[44][45] ex aceto, circumlito fimo diebus XL, et colorem croci trahit. tum[46] admixto cadmeae[47] pari pondere medicamentum efficit psoricon [48][49] dictum. quod si II[50] partes chalcitidis tertia[51] cadmeae temperentur, acrius hoc idem fiat[52]; etiamnum[53] vehementius, si aceto[54] quam vino[55] temperetur[56]; tosta[57] vero efficacior fit ad eader omnia.
[58] Sori[59] Aegyptium maxime laudatur, multum superato Cyprio[60] Hispaniensique et Africo, quamquam[61] oculorum curationi quidam utilius putent[62] Cyprium; sed in quacumque natione[63] optimum cui maximum virus[64] olfactu[65], tritumque[66] pinguiter nigrescens et spongiosum. stomacho res contraria in tantum, ut quibusdam olfactum[67] modo vomitiones moveat. et Aegyptium quidem tale[68], alterius nationis[69] contritum splendescit ut[70] misy[71] et[72] est lapidosius. prodest autem et dentium dolori, si[73] contineatur[74] atque colluat, et ulceribus oris[75] gravibus quaeque serpant[76]. uritur[77] carbonibus[78] ut[79] chalcitis[80].
[81] Misy aliqui tradiderunt fieri exusto lapide in scrobibus[82], flore eius luteo miscente[83] se ligni pineae favillae . re vera autem e[84] supra dicto fit lapide, concretum natura discretumque vi[85], optimum in Cypriorum[86][87] officinis[88], cuius notae sunt friati[89] aureae[90] scintillae et, cum teratur, harenosa natura sine[91] terra[92], chalcitidi[93] similis[94]. hoc admiscent qui aurum purgant. utilitas eius infusi cum rosaceo auribus purulentis et in lana[95] inpositi capitis ulceribus. extenuat et scabritias oculorum inveteratas, praecipue utile tonsillis contraque anginas[96] et suppurata[97].
[98] ratio ut XVI drachmae in hemina[99] aceti coquantur addito melle, donee lentescat. sic ad supra dicta utile est. quotiens opus sit molliri[100] vim eius, mel adspergitur. erodit[101] et callum fistularum ex aceto foventium[102] et collyriis[103] additur[104], sistit et sanguinem ulceraque quae serpant quaeve putrescant, absumit [105] et excrescentes[106] carnes. peculiariter virilitatis vitiis[107] utile et feminarum profluvium[108] sistit.
[109] Graeci cognationem aeris nomine fecerunt et atramento sutorio; appellant enim chalcanthon[110]. nec ullius aeque mira[111] natura est. fit in Hispaniae puteis stagnisve[112] id genus aquae habentibus[113]. decoquitur ea admixta dulci pari mensura[114] et in piscinas ligneas funditur. immobilibus[115] super has transtris[116] dependent[117] restes lapillis extentae, quibus adhaerescens limus vitreis acinis imaginem quandam uvae reddit. exemptum ita siccatur diebus XXX. color est caeruleus perquam spectabili[118] nitore, vitrumque[119] esse creditur; diluendo fit atramentum tinguendis coriis.
[132] probant maxime Cyprium in medicinae usu[133]. sumitur ad pellenda[134] ventris animalia drachmae pondere [135] cum melle. purgat et caput dilutum ac naribus instillatum , item stomachum cum melle aut aqua mulsa sumptum. medetur et oculorum scabritiae[136] dolorique[137] et[138] caligini et oris ulceribus. sistit et sanguinem narium, item haemorroidum[139]. extrahit ossa fracta cum semine hyoscyami[140], suspendit epiphoras penicillo fronti inpositum, efficax et in emplastris ad purganda volnera[141] et excrescentia ulcerum.
[142] tollit et uvas[143], vel si decocto tangantur, cum[144] lini quoque semine superponitur emplastris ad dolores tollendos. quod[145] ex eo candicat, in uno[146] usu[147] praefertur violaceis, ut[148] gravitati[149] aurium per fistulas inspiretur[150][151]. volnera [152] per se inlitum sanat, sed tinguit[153] cicatrices. nuper[154] inventum ursorum[155] in harena et leonum ora spargere[156] illo, tantaque[157] est vis in[158] adstringendo[159], ut non queant mordere.