[1] Murino fimo contra calculos[2] inlinere[3] ventrem prodest. irenacei carnem iucundam[4] esse aiunt, si capite percusso uno ictu[5] interficiatur, priusquam in se urinam reddat. haec[6] caro ad hunc modum occisi[7] stillicidium[8] vesicae[9] emendat, item suffitus ex eodem[10]. quod si urinam in se reddiderit, eos, qui carnem comederint[11], stranguriae morbum contrahere traditur.
[12] iubent[13] et vermes terrenos bibi[14] ex vino aut passo ad comminuendos calculos vel cocleas decoctas ut[15] in suspiriosis, easdem exemptas testis[16] III[17] tritasque[18] in vini[19] cyatho bibi, sequenti die[20] II, tertio[21] die[22] I, ut[23] stillicidium[24] urinae emendent[25], testarum vero inanium cinerem[26] ad calculos pellendos[27], item hydri iocur bibi vel scorpionum cinerem aut in[28] pane sumi [vel si quis[29][30] ut[31] locusta[32] edit],
[33] lapillos, qui in[34] gallinaceorum vesica[35] aut in palumbium ventriculo inveniantur, conteri et[36] potioni[37] inspergi, item membranam e ventriculo[38] gallinacei aridam vel, si recens sit, tostam[39], fimum quoque palumbinum in faba sumi contra calculos et alias difficultates vesicae, similiter plumarum cinerem palumbium ferorum ex aceto mulso et intestinorum ex his cinerem coclearibus[40] III, e nido hirundinum glaebam[41] dilutam[42] aqua calida,
[43] ossifragi ventrem arefactum, turturis fimum in mulso decoctum vel ipsius discoctae ius. turdos[44] quoque edisse cum bacis myrti prodest urinae, cicadas tostas in patellis, milipedam[45] oniscon bibisse et in vesicae doloribus decoctum[46] agninorum pedum. alvum ciet[47] gallinaceorum discoctorum ius et acria mollit, ciet et hirundinum fimum adiecto melle subditum.
[48] Sedis vitiis efficacissima sunt oesypum—quidam adiciunt pompholygem[49] et rosaceum—, canini capitis cinis[50], senecta serpentis ex aceto, si rhagades[51] sint, cinis fimi canini candidi cum rosaceo—aiunt[52] inventum[53] Aesculapii[54] esse eodemque et verrucas efficacissime tolli—, murini fimi[55] cinis, adeps cygni[56][57], adeps[58] bovae[59]. procidentia[60] ibi sucus coclearum punctis evocatus[61] inlita[62] repellit[63].
[64] adtritis medetur cinis muris silvatici cum melle, fel[65] irenacei cum vespertilionis cerebro et[66] canino lacte, adeps anserinus cum cerebro et alumine et oesypo, fimum columbinum cum melle, condylomatis[67] privatim araneus dempto[68] capite[69] pedibusque infricatus, ne acria[70] perurant[71], adeps anserinus cum cera Punica[72], cerussa, rosaceo, adeps cygni[73]. hic[74] et haemorroidas[75] sanare[76] dicitur[77].
[85] verendorum formicationibus[86] verrucisque medetur arietini pulmonis inassati sanies, ceteris vitiis vellerum eius vel sordidorum [87] cinis ex aqua, sebum ex omento[88] pecudis, praecipue a renibus, admixto pumicis cinere et sale, lana sucida ex aqua[89] frigida, carnes pecudis combustae ex aqua, mulae[90] ungularum cinis[91], dentis caballini contusi[92] farina inspersa, testibus vero farina ex ossibus canini[93] capitis[94] sine came[95] tusis[96]. si decidat testium alter, spumam coclearum inlitam in[97] remedio esse tradunt.
[98] taetris[99] ibi[100] ulceribus[101] et[102] manantibus [103] auxiliantur canini capitis recentes[104] cineres, cocleae parvae, latae contritae[105] ex aceto, senectus[106] anguium ex aceto vel cinis eius, mel, in quo apes sint[107] inmortuae[108], cum resina,[109] cocleae nudae, quas in Africa gigni diximus , tritae[110] cum turis[111] polline et ovorum[112] albo; XXX die resolvunt[113] ; aliqui pro ture bulbum admiscent[114].
[115] hydrocelicis[116] stelionis[117] mire prodesse tradunt capite, pedibus, interaneis ademptis relicum corpus inassatum—in cibo[118] id saepius datur—, sicut ad urinae incontinentiam caninum adipem cum[119] alumine schisto[120] fabae magnitudine[121], cocleas Africanas cum sua carne et testa crematas poto cinere, anserum[122] III linguas inassatas in cibo. huius rei auctor est Anaxilaus. at[123] panos aperit sebum pecudum cum[124] sale[125] tosto,
[126] murinum[127] fimum admixto turis polline et sandaraca discutit, lacertae cinis et ipsa divisa inposita[128], item multipeda contrita admixta resina terebinthina ex parte tertia—quidam et sinopidem[129] admiscent—, cocleae contusae[130] per se, cinis inanium[131][132] coclearum cerae mixtus. discussoriam vim habet fimum columbarum per sese vel cum[133] farina hordeacia aut avenacia inlitum. cantharides mixtae[134] calce[135] panos scalpelli vice auferunt[136], inguinum tumorem cocleae minutae cum melle inlitae leniunt.