vinum quomodo fieret e rosa, diximus inter genera vini. usus suci[1] ad aures, oris[2] ulcera, gingivas, tonsillas gargarizati[3], stomachum, vulvas, sedis[4] vitia, capitis dolores—in febri[5] per se[6] vel cum aceto—, somnos[7], nausias. folia uruntur[8] in calliblepharum, et siccis femina[9] adsperguntur. epiphoras quoque arida leniunt[10]. flos somnum facit, inhibet fluctiones mulierum[11], maxime albas, in posca potus et sanguinis excreationes, stomachi[12] quoque dolores, quantum[13].... in vini cyathis tribus.
seminis[14] optimum crocinum nec anniculo vetustius et in umbra siccatum[15]; nigrum inutile. dentium dolori inlinitur , urinam ciet[16], stomacho inponitur, item igni sacro non veteri. naribus subductum[17] caput purgat. capita pota ventrem et sanguinem sistunt. ungues rosae epiphoris salubres sunt[18]; ulcera enim oculorum rosa[19] sordescunt, praeterquam initiis epiphorae ita, ut arida[20] cum pane inponatur.
[21]folia quidem intus[22] stomachi rosionibus et [intus[23]] ventris[24] aut intestinorum utilissima et praecordiis, vel inlita. cibo quoque lapathi modo condiuntur. cavendus in his situs celeriter insidens. et aridis aut expressis aliquis usus. diapasmata inde fiunt ad sudores coercendos ita, ut a balineis inarescant corpori, dein frigida abluantur. silvestris pilulae[25] cum adipe ursino alopecias[26] emendant[27].
[28] Lilii radices multis modis florem suum nobilitant[29], contra serpentium ictus ex vino potae et contra fungorum venena. propter clavos pedum in vino decoquuntur[30] triduoque[31] non solvuntur. cum adipe[32] aut oleo decoctae pilos quoque adustis[33] reddunt. e mulso potae inutilem sanguinem cum alvo trahunt, lienique et ruptis, vulsis[34] prosunt et mensibus feminarum, in vino vero decoctae inpositaeque cum melle nervis praecisis.
medenttr contra lichenas[35] et lepras, et furfures[36] in facie emendant, erugant corpora, cutem[37]. folia[38] in aceto cocta[39] vulneribus inponuntur, si testium[40], melius[41] cum hyoscyamo et farina tritici.semen inlinitur igni sacro, flos et folia ulcerum vetustati, sucus qui[42] flore expressus est[43]—ab aliis mel vocatur, ab aliis syrium—ad emolliendas[44] vulvas sudoresque faciendos et suppurationes concoquendas[45].
[46] Narcissi duo genera in usum[47] medici recipiunt, purpureo flore et alterum herbaceum[48], hunc stomacho inutilem et ideo vomitorium alvosque solventem, nervis inimicum [49], caput gravantem et a narce narcissum dictum, non a fabuloso puero. utriusque[50] radix[51] mulsei saporis est. ambustis prodest exiguo[52] e melle,
sic et vulneribus et luxatis; panis vero cum melle et aerina[53] farina, sic et infixa corpori extrahit. in polenta tritus oleoque contusis medetur et lapide percussis. purgat vulnera permixtus farinae, nigras vitiligines emaculat. ex hoc flore fit narcissinum oleum ad[54] emolliendas[55] duritias, calfacienda[56] quae alserint, auribus utilissimum[57], sed et[58] capitis dolores facit.
[59] Violae silvestres et sativae. purpureae refrigerant. contra[60] inflammationes inlinuntur stomacho[61], ardenti inponuntur et capiti in fronte, oculorum privatim[62] epiphoris et sede procidente volvave et contra suppurationes. crapulam et gravedines capitis inpositis coronis olfactuque discutiunt, anginas ex aqua potae. id, quod purpureum est[63] ex his, comitialibus medetur, maxime pueris, in aqua potum. semen violae scorpionibus adversatur.
[64] contra flos albae suppurata aperit, ipsa discutit. et alba autem et lutea extenuat[65] menses, urinam[66] ciet[67]. minor vis[68] est[69] recentibus, ideoque aridis post annum utendum. lutea dimidio cyatho in aquae[70] tribus menses trahit. radices eius cum aceto inlitae sedant[71] lienem, item podagram, oculorum autem inflammationes cum murra et croco. folia cum melle purgant capitis ulcera, cum cerato rimas sedis et quae in umidis sunt, ex aceto vero[72] collectiones sanant.
[73] Baccar[74] in medicinae usu aliqui ex nostris perpressam [75] vocant. auxiliatur contra serpentes, capitis dolores fervoresque, item epiphoras. inponitur mammis[76] tumentibus a partu et aegilopiis incipientibus[77] ignibusque[78] sacris. odor somnum gignit. radicem decoctam bibere spasticis, eversis,
convulsis, suspiriosis salutare est et[79] in tussi vetere. rami[80] eius tres quattuorve decocuntur ad tertias partes; haec potio mulieres ex abortu purgat. laterum punctiones tollit et[81] vesicae calculos[82]. tunditur[83]et utiliter in diapasmata[84]. vestibus odoris gratia inseritur. combretum, quod simile ei diximus, tritum cum axungia vulnera mire sanat. [85]
[86] Asarum[87] iocinerum vitiis salutare esse traditur uncia[88] sumpta in hemina mulsi mixti. alvum purgat ellebori modo, hydropicis prodest et praecordiis vulvisque ac morbo regio. in mustum si addatur, facit vinum urinis ciendis. effoditur cum folia mittit[89], siccatur et conditur[90]. in[91] umbra[92] situm celerrime sentit.