[1] Magna autem et glutinatio propter ea, quae sectilibus laminis aut[2] alio genere operiuntur. stamineam in hoc usu probant venam, et vocant ferulaceam[3] argumento [4] similitudinis, quoniam lacunosa[5] et crispa in omni genere[6] glutinum abdicant[7]. quaedam et inter se et cum aliis insociabilia glutino, sicut robur[8], nec fere cohaerent nisi similia[9] natura, ut si quis lapidem lignumque coniungat [10]. cornum maxime odit[11] sorbus, carpinus, buxus, postea tilia[12].
[13] cuicumque operi facilia flexilia omnia, quae lenta diximus, praeterque morus et caprificus. forabilia[14] ac sec- [15] tilia[16], quae modice umida. arida enim latius quam teras cedunt, viridia praeter robur et buxum pertinacius resistunt serrarumque dentes replent aequalitate inerti. qua de causa alterna inclinatione egerunt scobem.
facilis et fagus, quamquam fragilis et tenera[19]. eadem sectilibus[20] lamnis[21] in tenui flexilis capsisque ac scrineis sola utilis. secatur in lamnas praetenues et ilex, colore quoque non ingrata, sed maxime fida iis, quae terantur, ut rotarum axibus, ad quos lentore fraxinus sicut duritia ilex et utroque legitur ulmus[22].
[23] sunt vero et parvi usus fabriliium ministeriorum insignes, ideoque[24] proditum, terebris vaginas ex oleastro, buxo, ilice, ulmo, fraxino utilissimas fieri, ex iisdem malleos , maioresque e pinu et ilice. et his autem maior ad firmitatem causa tempestivae caesurae quam inmaturae[25], quippe cum[26] ex olea, durissimo ligno, cardines in foribus diutius immoti plantae modo germinaverint. Cato vectes aquifolios, laureos, ulmeos fieri iubet, Hyginus manubria rusticis carpinea, iligna, cerrea.
Quae in lamnas secentur[27] quorumque operimento vestiatur alia materies, praecipua sunt citrum, terebinthus, aceris genera, buxum, palma, aquifolium, ilex, sabuci radix , populus. dat et alnus, ut dictum est, tuber[28] sectile, [29] sicut citrum acerque. nec aliarum tuber iam[30] in pretio. media pars arborum crispior et, quo propior radici, minoribus magisque flexilibus[31] maculis.
placuit deinde materiem et in mari quaeri. testudo in hoc secta, nuperque portentosis ingeniis principatu Neronis inventum, ut pigmentis perderet[38] se[39] plurisque veniret imitata lignum. sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum vinci iuvat[40], sic citrum pretiosius fieri, sic acer decipi. modo luxuria non fuerat contenta ligno, iam lignum et e[41] testudine[42] facit.