[1] Verum et ipsius terrae sunt alia commenta[2]. quis enim satis miretur pessumam eius partem ideoque[3] pulverem[4] appellatam[5] in[6] Puteolanis collibus opponi maris fluctibus[7], mersumque protinus fieri lapidem[8] unum inexpugnabilem [9] undis et fortiorem cotidie[10], utique si Cumano misceatur caemento[11]?
[12] eadem est terrae natura et in Cyzicena regione, sed ibi non pulvis, verum ipsa terra qua libeat[13] magnitudine excisa et demersa in mare lapidea extrahitur. hoc idem circa Cassandream[14] produnt fieri, et in fonte Cnidio[15] dulci intra octo menses terram lapidescere [16]. ab Oropo quidem Aulida usque quidquid attingitur[17] mari terrae mutatur[18] in saxa. non multum a pulvere Pateolano distat[19] e Nilo[20] harena tenuissima sui parte, non ad sustinenda[21] maria fluctusque frangendos[22], sed ad debellanda [23] corpora palaestrae[24] studiis.
inde[25] certe Patrobio, Neronis principis liberto, advehebatur. quin et Cratero et Leonnato ac Meleagro[26], Alexandri Magni ducibus, solitum[27] hoc[28] portari[29] cum reliquis militaribus[30] commerciis[31] reperio, plura de hac parte non dicturus, non, Hercules, magis quam de terrae usu in ceromatis, quibus exercendo iuventus[32] nostra corporis[33] vires perdit animorum.