[1] utinamque posset e vita in totum abdicari[2][3] [sacrum[4] fame[5], ut celeberrimi auctores dixere] proscissum[6] conviciis ab optimis quibusque et ad perniciem vitae repertum, quanto[7] feliciore aevo, cum res ipsae[8] permutabantur[9] inter sese, sicut et Troianis temporibus factitatum Homero credi convenit! ita enim, ut opinor, commercial victus gratia[10] invecta[11].
[12] alios coriis bourn, alios ferro captivisque res[13] emptitasse[14] tradit. Quare,[15] quamquam[16] ipse iam[17] mirator auri[18], pecore[19] aestimationes rerum ita fecit, ut C boum arma aurea permutasse Glaucum diceret cum[20] Diomedis armis VIIII bourn. ex qua consuetudine multa legum antiquarum pecore constat etiam Romae.
[21] Pessimum vitae scelus fecit qui[22] primus induit digitis, nec hoc[23] quis fecerit traditur. nam de Prometheo omnia fabulosa arbitror, quamquam illi quoque ferreum anulum dedit antiquitas vinculumque id, non gestamen, intellegi voluit. Midae quidem anulum, quo circumacto habentem[24] nemo cerneret, quis non etiam fabulosiorem fateatur?
[25] manus[26] et prorsus sinistrae maximam auctoritatem conciliavere auro, non quidem Romanae[27], quarum[28] in[29] more[30] ferrei[31] erant[32]ut[33] virtutis bellicae insigne. de regibus Romanis non facile dixerim. nullum habet Romuli in Capitolio statua nec praeter[34] Numae[35] Serviique Tullii alia ac ne Lucii quidem Bruti. hoc in Tarquiniis[36] maxime miror, quorum e Graecia[37] fuit origo, unde hic anulorum usus venit, quamquam etiam nunc[38] Lacedaemone[39] ferreo utuntur.
[40] sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium, cum in praetextae annis[41] occidisset hosted, bulla aurea[42] donatum constat, unde mos bullae duravit, ut eorum, qui equo[43] meruissent, filii insigne id haberent, ceteri[44] lorum; et ideo miror Tarquinii eius statuam sine anulo esse. quamqmqua et de nomine ipso ambigi[45] video. Graeci a digitis appellavere, apud nos prisci ungulum[46] vocabant, postea et Graeci et nostri symbolum.
[47] longo certe tempore ne senatum quidem Romanum habuisse aureos manifestum est, siquidem iis[48] tantum, qui legati[49] ad exteras gentes ituri essent, anuli publice dabantur, credo, quoniam ita exterorum honoratissimi intellegebantur. neque aliis uti mos fuit quam qui[50] ex ea causa publice accepissent , volgoque sic[51] triumphabant et, cum corona ex auro Etrusca sustineretur a tergo, anulus tamen in digito ferreus erat aeque[52] triumphantis[53] et servi prae se[54] coronam sustinentis.
[55] sic triumphavit de lugurtha C.[56] Marius aureumque non ante tertium consulatum sumpsisse traditur. ii[57] quoque, qui ob legationem[58] acceperant aureos, in publico tantum utebantur iis[59], intra[60] domos vero ferreis, quo argumento etiam nunc sponsae muneris vice[61] ferreus anulus mittitur, isque[62] sine gemma. equidem[63] nec Iliacis[64] temporibus ullos fuisse anulos video. nusquam certe Homerus dicit, cum et codicillos missitatos[65] epistularum gratia indicet et conditas arcis[66] vestes[67] ac vasa aurea argenteaque et eas colligatas[68] nodi, non anuli, nota[69]. sortiri quoque contra provocationes[70] duces non anulis tradit, fabricae[71] etiam deum fibulas et alia muliebris cultus, sicut inaures, in primordio factitasse, sine mentione anulorum.
[72] et quisquis [73] primus instituit, cunctanter id fecit: laevis[74] manibus latentibusque[75] induit, cum, si[76] honos securus fuisset, dextra fuerit ostentandus. quodsi inpedimentum potuit in eo aliquod intellegi, etiam[77] serioris[78] usus[79] argumentum[80] esset[81]: mains in laeva fuisset[82], qua scutum capitur. est quidem apud eundem Homerum virorum crinibus aurum inplexum [83];[84] ideo nescio an prior usus feminis[85] coeperit.
[86] Romae ne fuit quidem aurum[87] nisi admodum exiguum longo tempore. certe cum a Gallis capta urbe pax emeretur, non plus quam mille pondo effici[88] potuere. nec[89] ignoro MM[90] pondo auri perisse[91] Pompeii[92] III[93] consulatu e[94] Capitolini lovis solio a Camillo ibi condita, et ideo a plerisque[95] existimari[96] MM pondo collata. sed quod accessit, ex[97] Gallorum praeda fuit detractumque ab iis[98] in parte
[99]captae urbis delubris—Gallos[100] cum auro pugnare[101] solitos Torquatus indicio est—; apparet ergo Gallorum templorumque tantundem nec amplius fuisse. quod quidem[102] in augurio intellectum est, cum Capitolinus duplum reddidisset . illud quoque obiter indicari[103] convenit—etiam[104] de[105] anulis[106] sermonem repetivimus[107]—, aedituum[108] custodiae eius conprehensum fracta in ore anuli gemma statim expirasse et indicium ita extinctum.
ergo ut maxime MM tantum[109] pondo, cum capta[110] est Roma, anno CCCLXIIII fuere, cum[111] iam capitum liberorum censa essent CLII[112] DLXXIII[113]. in[114] eadem post annos CCCVII quod ex Capitolinae aedis incendio[115] ceterisque omnibus delubris C. Marius filius Praeneste detulerat[116], XIIII[117] pondo, quae[118] sub eo titulo in triumpho transtulit[119] Sulla et argenti VI.[120] idem ex reliqua omni victoria pridie transtulerat auri pondo XV, argenti p. CXV.
[121] Frequentior autem usus anulorum non ante Cn. Flavium Anni[122] filium deprehenditur. hic namque publicatis diebus fastis[123], quos populus a paucis principum[124] cotidie petebat, tantam gratiam[125] plebei[126] adeptus est—libertino patre alioqui genitus et ipse scriba Appi Caeci[127], cuius hortatu exceperat[128] eos dies consultando adsidue sagaci ingenio promulgaratque[129]—, ut aedilis curulis crearetur cum Q. Anicio Praenestino, qui[130] paucis ante annis hostis fuisset, praeteritis C. Poetilio[131] et Domitio, quorum patres consules fuerant.
[132] additum Flavio, ut simul et tribunus plebei[133] esset, quo facto[134] tanta[135] indignatio[136] exarsit, ut anulos abiectos[137] in antiquissimis reperiatur analibus. fallit plerosque quod tum et equestrem ordinem id fecisse arbitrantur; etenim[138] adiectum hoc quoque sed et phaleras[139] positas[140] propterque[141] nomen equitum adiectum est, anulosque[142] depositos a nobilitate in annales relatum est, non[143] a senatu universe. hoc actum P. Sempronio[144] L[145]. Sulpicio cos.
[146] Flavius vovit[147] aedem Concordiae, si populo[148] reconciliasset ordines, et, cum ad id pecunia publice[149] non decerneretur, ex multaticia faeneratoribus condemnatis aediculam aeream fecit in Graecostasi, quae tune supra comitium erat, inciditque in tabella[150] aerea factam[151] eam[152] aedem CCIIII[153] annis[154] post Capitolinam dedicatam.
[155] id[156] a. CCCCXXXXVIIII[157] a condita urbe gestum[158] est et primum anulorum vestigium extat[159]; promiscui autem[160] usus alterum secundo Punico bello, neque enim aliter potuisset[161] trimodia[162] anulorum ilia Carthaginem ab[163] Hannibale mitti[164]. inter Caepionem[165] quoque et Drusum ex anulo in auctione venali inimicitiae coepere, unde origo socialis belli et exitia rerum[166].
[167] ne[168] tune[169] quidem omnes senatores habuere[170], utpote[171] cum memoria avorum multi praetura quoque functi[172] in ferreo consenuerint[173]— sicut Calpurnium et Manilium[174], qui legatus C. Marii fuerit[175] Iugurthino bello, Fenestella[176] tradit, et multi L. Fufidium[177] ilium, ad quem Scaurus[178] de vita sua scripsit—, in Quintiorum vero familia aurum ne feminas quidem habere mos fuerit, nullosque omnino[179] maior pars gentium hominumque , etiam qui sub imperio nostro degunt[180], hodieque[181] habeat[182]. non signat[183] oriens aut Aegyptus etiam nunc litteris contenta solis.
Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit[184] gemmas addendo exquisiti fulgoris censuque opimo digitos onerando[185], sicut dicemus[186] in gemmarum volumine[187] mox et effigies varias caelando, ut alibi[188] ars, alibi materia esset[189] in pretio. alias dein[190] gemmas violari nefas putavit ac, ne quis signandi causam in anulis esse intellegeret, solidas induit.
[191] quasdam vero neque ab ea parte, qua[192] digito occultantur[193], auro clusit aurumque millis[194] lapillorum vilius fecit. contra vero multi nullas admittunt gemmas auroque ipso signant. id Claudii Caesaris principatu repertum . nec non et servitia iam ferrum auro cingunt— alia per sese mero auro decorant—, cuius licentiae[195] origo nomine ipso in Samothrace[196] id institutum declarat.
[197]Singulis[198] primo digitis geri mos fuerat, qui sunt minimis proximi. sic in[199] Numae et Servi Tullii statuis videmus . postea pollici proximo induere, etiam in deorum simulacris, dein iuvit et minimo dare. Galliae Brittanniaeque medio dicuntur usae. hic nunc solus excipitur, ceteri omnes onerantur[200], atque etiam privatim articuli[201] minoribus aliis.
[202] sunt qui uni[203] tantum[204] minimo congerant, alii vero et huic tantum unum, quo signantem signent. conditus ille[205], ut res rara et iniuria usus indigna, velut e sacrario promitur, ut[206] et unum in minimo digito habuisse pretiosioris in recondite supellectilis[207] ostentatio sit[208]. iam[209] alii pondera eorum[210] ostentant. aliis plures quam unum gestare labor est, alii bratteas infercire[211] leviore materia propter casum tutius[212] gemmarum sollicitudini[213] putant, alii sub gemmis [214] venena cludunt, sicut Demosthenes summus Graeciae orator, anulosque mortis gratia habent.
[215] denique vel[216] plurima [217] opum scelera anulis fiunt. quae fuit illa vita priscorum , qualis innocentia[218], in qua nihil signabatur! nunc[219] cibi quoque ac potus anulo vindicantur a rapina. hoc profecere[220] mancipiorum legiones, in[221] domo turba externa ac iam[222] servorum quoque causa nomenclator adhibendus. aliter apud antiquos singuli Marcipores Luciporesve dominorum gentiles[223] omnem victum in promiscuo habebant, nec[224] ulla domi a domesticis custodia opus erat.
[225] nunc rapiendae conparantur epulae pariterque qui rapiant eas, et[226] claves quoque ipsas signasse[227] non est satis. gravatis somno[228] aut morientibus anuli detrahuntur, maiorque vitae ratio circa hoc instrumentum esse coepit. incertum a quo tempore, videmur tamen posse in externis[229] auctoritatem eius rei intellegere circa Polycraten Sami tyrannum[230], cui dilectus ille anulus in mare abiectus capto relatus est pisce[231], ipso[232] circiter ccxxx urbis nostrae annum interfecto. celebratior quidem usus cum faenore coepisse debet.
Anuli distinxere alterum ordinem a plebe, ut semel coeperant esse celebres, sicut tunica ab anulis senatum. quamquam et hoc sero, vulgoque purpura latiore tunicae[239] usos invenimus etiam praecones, sicut patrem L. Aelii Stilonis Praeconini ob id cognominati. sed anuli plane tertium ordinem mediumque plebei[240] et patribus inseruere[241], ac[242] quod antea militares equi[243] nomen dederant , hoc nunc pecuniae indices[244] tribuunt. nec pridem id factum.
[245] divo Augusto decurias ordinante maior pars iudicum in ferreo[246] anulo fuit iique[247] non equites sed indices vocabantur. equitum nomen subsistebat in turmis equorum publicorum. iudicum quoque[248] non nisi quattuor decuriae fuere primo[249], vixque singula milia in decuriis inventa [250] sunt, nondum provinciis ad hoc munus admissis[251], servatumque in hodiernum[252] est, ne quis e novis civibus in iis[253] iudicaret[254].