[1][2] Eadem causa in piris[3] taxatur superbiae cognomine ; parva haec, sed ocissima. e[4] cunctis autem Crustumia [5] gratissima, proxima iis[6] Falerna potu[7], quoniam tanta vis suci abundat[8] — lactere[9] hoc vocatur[10] —, in iisque[11] alia[12] colore nigro, dona[13] Syriae. reliquorum nomina aliter in aliis atque[14] aliis locis appellantur.
[15] sed confessis urbis vocabulis auctores suos nobilitavere Decimiana et ex eo tractum quod Pseudodecimianum[16] vocant, Dolabelliana[17] longissimi pediculi, Pomponiana cognomine mammosa, Liceriana[18] , Seviana[19] et quae ex iis[20] nata sunt Turraniana[21] , longitudine pediculi distantia, Favoniana[22] rubra, paulo superbis maiora, Lateriana[23], Aniciana postautumnalia, acidulo sapore iucunda. Tiberiana appellantur quae maxime Tiberio principi placuere. colorantur magis sole grandescuntque, alioqui[24] eadem essent quae Liceriana .
[25] patriae nomina habent serissima omnium Amerina[26], Picentina, Numantina[27] , Alexandrina, Numidiana[28], Graeca et[29] in iis[30] Tarentina[31], Signina[32], quae alii a[33] colore testacea[34] appellant, sicut onychina, purpurea, ab odore myrapia, laurea, nardina, tempore[35] hordearia[36] , collo[37] ampullacea, et Coriolana, Bruttia[38] gentilitatis, cucurbitina,
[44] Pars haec vitae iam[45] pridem pervenit ad columen[46], expertis cuncta hominibus, quippe cum Vergilius insitam nucibus arbutum, malis platanum, cerasis ulmum dicat. nec quicquam[47] amplius excogitari[48] potest; nullum certe pomum novum diu iam invenitur. neque omnia insita[49] misceri fas est, sicut nec spinas inseri, quando fulgura[50] piari[51] non queunt facile, quotque[52] genera insita fuerint[53], tot fulgura uno ictu fieri[54] pronuntiatur[55].
[56] Turbinatior piris figura. in iis serotina ad hiemes[57] usque in matre[58] pendent gelu maturescentia Graeca, ampullacea , laurea, sicut in malis Amerina[59], Scaudiana[60]. conduntur vero pira ut uvae ac totidem modis, neque[61] aliud in cadis praeterquam [62] pruna. e[63] pomis proprietas[64] piris quae[65] vini, similiterque in aegris medentes cavent. e vino et aqua cocuntur[66] atque pulmentari vicem inplent, quod non alia praeter cotonea ac[67] struthea[68].