[1] A Lacinio promunturio secundus Europae sinus incipit, magno ambitu flexus et Acroceraunio Epiri finitus promunturio, a quo abest LXXV. oppidum Croto, amnis Neaethus, oppidum Thuri[2] inter duos amnes Crathim[3] et Sybarim, ubi fuit urbs eodem nomine. similiter est inter Sirim et Acirim[4] Heraclea, aliquando Siris vocitata. flumina Talandrum[5], Casuentum, oppidum Metapontum, quo[6] tertia Italiae regio finitur.
[7] mediterranei Bruttiorum Aprustani tantum; Lucanorum autem Atinates[8], Bantini[9], Eburini, Grumentini, Potentini, Sontini, Sirini[10], Tergilani[11], Vrsentini[12], Volcentani[13], quibus Numestrani iunguntur. praeterea interisse Thebas Lucanas Cato auctor est, et Pandosiam[14] Lucanorum urbem fuisse Theopompus, inqua Alexander Epirotes occubuerit.
[15] Conectitur secunda regio amplexa Hirpinos, Calabriam, Apuliam, Sallentinos, CCL sinu qui Tarentinus appellatur[16] ab oppido Laconum—in recessu[17] hoc intimo situm[18], contributa eo[19] maritima colonia, quae[20] ibi fuerat, abest CXXXVI[21] a Lacinio promunturio —, adversam ei calabriam in paeninsulam[22] emittens. Graeci Messapiam a duce appellavere et ante Peucetiam a Peucetio Oenotri fratre in Sallentino agro. inter promunturia C??? intersunt. latitudo paeninsulae a Tarento Brundisium terreno itinere XXXXV[23] patet multoque brevius a portu Sasine[24].
[25] oppida per continentem a Tarento Vria[26], cui cognomen ob Apulam Messapiae[27], Aletium[28], in[29] ora vero Senum[30], Callipolis[31], quae nunc est Anxa, LXXV a Tarento. inde XXXIII[32] promunturium quod Acran[33] Iapygiam vocant, quo longissime in maria excurrit Italia. ab eo Basta oppidum et Hydruntum decem ac novem milia passuum, ad discrimen Ionii et Hadriatici maris, qua in Graeciam brevissimus transitus, ex adverso Apolloniatum[34] oppidi[35] latitudine intercurrentis freti[36] L??? non amplius.
[37] hoc intervallum pedestri continuare[38] transitu pontibus iactis primum Pyrrus Epiri rex cogitavit, post eum M. Varro, cum classibus Pompei piratico bello praeesset; utrumque aliae inpedivere[39] curae. ab Hydrunte Soletum desertum, dein Fratuentium[40], portus Tarentinus, statio Miltopes[41], Lupia[42], Balesium[43], Caelia[44],Brundisium L??? p. ab Hydrunte, in primis Italiae portu nobile ac velut certiore transitu sicuti[45] longiore, excipiente Illyrici[46] urbe Durrachio CCXXV traiectu.
Brundisio conterminus Poediculorum [47] ager. novem adulescentes totidemque virgines ab Illyriis XII[48] populos genuere. Poediculorum oppida Rudiae[49], Gnatia[50], Barium[51], amnes[52] Iapyx[53] a Daedali filio[54] rege[55], a quo et Iapygia Acra[56], Pactius[57], Aufidus ex Hirpinis montibus Canusium, praefluens.
[58] hinc Apulia Dauniorum cognomine a duce Diomedis socero, in qua oppidum Salapia Hannibalis meretricio amore inclutum, Sipuntum[59], Vria[60], amnis Cerbalus, Dauniorum finis, portus Aggasus[61], promunturium montis Gargani, a Sallentino sive Iapygio CCXXXIIII[62] ambitu Gargani, portus Garnae, lacus Pantanus, flumen portuosum Fertor[63]. Teanum Apulorum itemque Larinum[64], Cliternia[65], Tifernus amnis.
[66] inde regio Frentana[67]. ita Apulorum genera tria: Teani a[68] duce e[69] Grais; Lucani subacti a Calchante, quae nunc loca tenent Atinates[70]; Dauniorum praeter supra dicta coloniae Luceria, Venusia, oppida Canusium, Arpi[71], aliquando Argos Hippium[72] Diomede condente, mox Argyripa[73] dictum[74]. Diomedes ibi delevit gentes Monadorum Dardorumque et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere, Apinam et[75] Tricam[76].
[77] cetera[78] intus in secunda region Hirpinorum colonia una Beneventum auspicatius mutato nomine , quae quondam appellata Maleventum, Aeculani[79], Aquiloni , Abellinates cognomine Protropi, Compsani, Caudini, ligures qui[80] cognominantur Corneliani et qui Baebiani[81], Vescellani. Ausculani[82], Aletrini[83], Abellinates cognominati Marsi, Atrani, Aecani, Alfellani, Atinates[84], Arpani, Borcani[85], collatini, Corinenses[86] et nobiles clade Romana Cannenses, Dirini, Forentani, Genusini, Herdonienses[87], Irini[88], Larinates cognomine Frentani, Metinates[89] ex Gargano, Mateolani, Neretini[90], Natini[91], Rubustini[92], Silvini, Strapellini, Turnantini[93], Vibinates, Venusini, Vlurtini. — Calabrorum mediterranei Aezetini[94], Apamestini, Argetini[95], Butuntinenses, Deciani, Grumbestini[96], Norbanenses[97], Palionenses[98], Stulnini[99], Tutini. — Sallentinorum Aletini[100], Basterbini, Neretini, Vzentini[101], Veretini.