[1] Itaque non miror[2] innumerabilia paene genera ficticii reperta multis ante saeculis, quae nunc dicemus, omnia ad medicinae usum pertinentia. omphacium quo modo fieret, propter unguenta diximus priore libro. fit e[3] labrusca, hoc est vite silvestri, quod vocatur oenanthinum, floris[4][5] eius libris duabus in musti cado maceratis[6]. post dies XXX utuntur[7]. praeter hoc radix labruscae, acini[8] coria perficiunt .
[9] hi paulo post quam defloruere[10] singulare[11] remedium habent ad refrigerandos in morbis[12] corporum ardores, gelidissima , ut ferunt, natura[13]. pars[14] eorum[15] aestu moritur prius quam reliqua, quae[16] solstitiales dicuntur. universi numquam maturescunt, et si prius quam tota inarescat[17] uva incocta detur[18] cibo gallinaceo generi, fastidium gignit uvas adpetendi .
[35] Fiunt et e pomis, quae dicemus interpretationibus non nisi necessariis additis, primumque[36] e[37] palmis, quo Parthi, Indi utuntur et oriens totus[38] , mitiorum[39] quas vocant chydaeas[40] modio in aquae congiis tribus macerato expressoque. sic fit et sycites[41] e fico, quem alii pharnuprium[42], alii trochin[43] vocant, aut si dulce esse non libeat, pro aqua tantundem vinaceorum adicitur. e Cypria fico et acetum fit[44] praecellens atque Alexandrino quoque melius.
[52] myrtiten Cato quem ad modun fieri[53] docuerit mox paulo indicabimus, Graeci et[54] alio modo.[55] ramis teneris cum suis foliis in salso[56] musto coctis[57] tunsis[58], libram[59] in tribus musti congiis defervefaciunt[60], done duo supersint. quod ita e[61] silvestris myrti bacis factum est, myrtidanum[62] vocatur. hoc manus tinguit[63].
[71] e napis fit duum denariorum pondere in sextarios binos musti addito, item e scillae[72] radice; inter flores ex[73] rosae foliis tusis[74] in linteolo in mustum collatis[75] cum pondusculo , ut sidat, $X$ L[76] pondere[77] in sextarios musti vicenos[78]— vetant[79] ante tres menses vas aperiri[80] —, item e nardo Gallico[81] et aliud e silvestri.
[82] Aromatiten quoque invenio factitatum tantum non[83] unguentorum compositione, primo ex murra[84], ut diximus, mox[85] et nardo Celtico, calamo, bitumine[86], offis in mustum[87] aut dulce vinum deiectis[88], alibi[89] calamo, iunco, costo, nardo Syriaco, amomo, casia[90] , cinnamo[91], croco, palma, asaro[92] , similiter in[93] offa[94].
[95] apud alios nardi[96] etiam[97] et malobathri selibris in musti[98] congios duos additis, qualia nunc quoque fiunt pipere et melle addito, quae alii condita, alii piperata appellant[99]. invenitur et nectarites ex herba quam alii Helenion[100], alii Medicam, alii symphyton, alii Idaeam[101] , alii[102] Orestion[103], alii nectariam[104] vocant, radice ponderis $X$ L[105] in sextarios sex musti addita[106], similiter in linteo.
[107] ex ceteris herbis fit absinthites in XL sextariis[108] musti absinthi Pontici libra decocta ad tertias partes vel scopis absinthi in vinum additis. similiter hyssopites[109] e Cilicio [110] hyssopo[111] unciis tribus in duos congios musti coiectis[112] aut tusis[113] in vinum[114]. fiunt utraque et alio modo, circa radices vitium sato.
[115] sic et elleboriten[116] fieri ex veratro[117] nigro Cato docet[118][119]. sic fit et scammonites[120] , mira vitium natura saporem alienum[121] in se trahendi, quare[122] et salicem[123] redolent Patavinorum in palustribus vindemiae. sic et elleborum seritur in Thaso aut cucumis silvester aut scammonia[124], quod vinum phthorium[125] vocatur, quoniam abortus facit.
[126] Fit et[127] ex herbis, quarum naturae suo loco dicentur[128]: e stoechade[129] et[130] radice Gentianae et tragorigano[131] et dictamno, asaro, dauco[132], elelisphaco[133], panace[134], acoro, thymo[135], mandragora, iunco. vocarunt et scyzinum[136] et itaeomelin et lectisphagiten[137], quorum iam oblitterata[138] ratio est.
[139] E[140] fruticun vero[141] genere cedri utriusque, cupressus[142], laurus , iunipiri[143], terebinthi[144], calami[145], lentisci bacae aut[146] lignum recens in[147] musto decocuntur[148], item chamelaeae et chamaepityis[149], chamaedryis[150][151] lignum. eodem modo et[152] ex flore, in congium musti decem $X$[153] pondere addito.