[1] Auctoribus curae fuere lapides mortariorum quoque, nec[2] medicinalium tantum aut ad pigmenta pertinentium . Etesium[3] lapidem in iis praetulere ceteris, mox[4] Thebaicum, quem pyrropoecilon appellavimus—aliqui[5] psaranum[6] vocant—, tertium[7] ex[8] chalazio chrysiten[9], medicis autem ex basanite[10]. hic enim lapis nihil ex sese remittit . ii[11] lapides, qui sucum reddunt, oculorum medicamentis utiles existimantur; ideo Aethiopici ad ea maxime probantur.
[12] Taenarium lapidem[13] et Phoeniceum[14] et haematiten iis medicamentis prodesse tradunt, quae ex croco componantur; ex alio Taenario[15], qui niger est, et[16] ex Pario lapide non[17] aeque medicis utilem, potioremque[18] ex alabastrite[19] Aegyptio[20] vel ex ophite[21] albo. est enim hoc genus ophitis[22], ex[23] quo vasa et cados etiam faciunt.
[24] In Siphno[25] lapis est, qui cavatur tornaturque in vasa vel[26] coquendis[27] cibis utilia vel ad esculentorum[28] usus, quod[29] et in Comensi[30] Italiae lapide viridi[31] accidere scimus, sed in Siphnio[32] singulare quod excalfactus oleo nigrescit durescitque natura[33] mollissimus[34]. tanta qualitatium[35] differentia est, nam mollitiae trans[36] Alpis[37] praecipua sunt exempla. in Belgica provincia candidum lapidem serra, qua lignum, faciliusque etiam secant tantum[38] ad[39] tegularum[40] et imbricum vicem vel, si libeat, quae[41] vocant pavonacea tegendi[42] genera.
[43] Et hi quidem sectiles sunt, specularis vero, quoniam et hic lapidis[44] nomen optinet, faciliore multo natura finditur[45] in quamlibeat[46] tenues crustas. Hispania hunc tantum citerior olim dabat, nec tota, sed intra C???[47] passuum[48] circa Segobrigam[49] urbem, iam et Cypros et Cappadocia et Sicilia et nuper inventum Africa, postferendos tamen omnes Hispaniae, Cappadocia[50] amplissimos[51] magnitudine[52][53], sed obscuros[54].
[55] sunt et in Bononiensi Italiae parte[56] breves, macula[57] complexu silicis alligata[58], quorum[59] tamen appareat natura similis. puteis in Hispania effoditur e[60] profunda altitudine, nec non et saxo inclusus sub terra invenitur extrahiturque[61] aut exciditur, sed maiore[62]ex parte fossili natura, absolutus in se caementi[63] modo, numquam adhuc quinque pedum longitudine amplior. umorem[64] hunc terrae quadam anima[65] crystalli[66] modo glaciari et in lapidem concrescere manifesto[67] apparet, quod cum ferae decidere in puteos tales, medullae in ossibus earum post unam[68] hiemem in eandem[69] lapidis naturam[70] figurantur[71].
invenitur et niger aliquando, sed candido[72] natura[73] mira, cum sit mollitia nota, perpetiendi soles[74] rigoresque, nec[75] senescit, si modo iniuria[76] absit[77], cum hoc etiam in caementis multorum generum accidat. invenere et alium usum in ramentis squamaque[78], Circum maximum ludis Circensibus sternendi ut sit in commendatione candor.
[79] Nerone principe in Cappadocia repertus est lapis duritia marmoris, candidus atque tralucens etiam qua parte fulvae inciderant venae, ex argumento phengites appellatus. hoc construxerat aedem Fortunae, quam[80] Seiani[81] appellant[82], a Servio rege sacratam, amplexus aurea domo; quare etiam foribus opertis[83] interdiu claritas ibi diurna[84] erat alio[85] quam specularium modo tamquam inclusa luce, non transmissa.—In Arabia quoque esse lapidem vitri modo tralucidum, quo utantur[86] pro specularibus, Iuba auctor est.
Nunc ad operarios[87] lapides transisse conveniat primumque cotes ferro acuendo[88]. multa earum genera: Creticae[89] diu maximam laudem habuere, secundam Laconicae e Taygeto[90] monte, oleo utraeque[91] indigentes. inter aquarias Naxiae laus maxima[92] fuit, mox Armeniacae[93], de quibus diximus. ex oleo et aqua Ciliciae[94] pollent, ex[95] aqua Arsinoiticae[96].
[105] E[106] reliqua multitudine[107] lapidum tofus[108] aedificiis inutilis est mortalitate[109], mollitia[110]. quaedam[111] tamen loca non alium habent, sicuti[112] Carthago in Africa. exestur[113] halitu[114] maris, friatur[115] vento, everberatur[116] imbri. sed cura tuentur picando parietes, quoniam et tectorii[117] calce[118] eroditur[119], sciteque dictum est ad tecta eos pice[120], ad vina calce uti, quoniam sic musta condiunt.
[121] allia mollitia circa Romam Fidenati[122] et Albano. in Umbria[123] quoque[124] et Venetia albus lapis dentata serra secatur. hi tractabiles in opere[125] laborem [126] quoque tolerant[127], sub tecto dumtaxat; aspergine et gelu pruinisque[128] rumpuntur in testas, nec contra auram maris robusti. Tiburtini, ad reliqua fortes, vapore dissiliunt .
[129] Nigri silices optimi[130], quibusdam in locis et[131] rubentes . nonnusquam vero et albi[132], sicut in[133] Tarquiniensi Anicianis lapicidinis[134]circa lacum[135] Volsiniensem et in Statoniensi [136], quibus ne ignis[137] quidem noceat[138]. iidem et in[139] monimentis[140] scalpti[141] contra vetustatem quoque incorrupti permanent; ex iis formae fiunt, in quibus aera funduntur. est et viridis[142] lapis vehementer igni resistens,
[158] Graeci[159] e lapide duro aut silice[160] aequato[161] struunt[162] veluti latericios parietes. cum ita fecerunt, isodomon[163] vocant genus structurae; at[164] cum inaequali crassitudine structa sunt[165] coria[166], pseudisodomon[167]. tertium est emplecton; tantummodo frontibus[168] politis reliqua fortuita conlocant.
[169]alternas coagmentationes[170] fieri, ut commissuras antecedentium medii lapides optineant, necessarium est, in medio quoque pariete, si res patiatur[171]; si minus, utique a lateribus[172]. medios parietes farcire fractis caementis diatonicon[173] vocant. reticulata[174] structura[175], qua[176][177] frequentissime Romae struunt, rimis opportuna est[178]. structuram ad normam et libellam[179] fieri, ad perpendiculum respondere oportet[180][181].