[1] Semen optimum anniculum, bimum deterius, trimum pessimum, ultra sterile[2]; etenim[3] omnium definita generatio[4] est. quod in ima area subsedit, ad semen reservandum est; id enim optimum, quoniam gravissimum, neque alio modo utilius discernitur[5]. quae spica intervalla ta[6] semina[7] habebit, abicietur. optimum granum, quod rubet et dentibus fractum eundem habet colorem; deterius [8], cui plus intus albi est.
[9] certum terras alias plus[10] seminis recipere, alias minus, religiosumque inde et[11] primum [12] colonis augurium, cum avidius accipiat: esurire creditur et comesse[13] semen. sationem locis umidis celerius fieri ratio est, ne semen imbre putrescat; siccis serius, ut pluviae sequantur nec[14] diu iacens atque non concipiens evanescat; itemque festinata satione densum spargi semen, quia tarde concipiat, serotina rarum, quia densitate nimia necetur[15].
[16] artis quoque cuiusdam est aequaliter spargere. manus utique congruere debet cum gradu semperque cum dextro[17] pede. fit[18] quoque quorundam[19] occulta ratione, quod sors[20] genialis atque fecunda[21] est. non transferendum est[22] ex frigidis locis semen in calida, neque ex praecocibus in[23]serotina nihilque[24] in contrarium, ut[25] praecepere[26] quidam falsa diligentia.
[27] Serere in iugera temperato[28] solo iustum est tritici ant siliginis modios V, farris aut[29] seminis, quod frumenti genus ita appellamus, X, hordei VI, fabae quinta[30] amplius quam tritici, viciae VII[31], ciceris et cicerculae[32] et pisi III, lupini X, lentis[33] III—sed hanc cum fimo arido seri volunt —, ervi[34] VI, siliciae[35] VI, passiolorum[36] IIII, pabuli XX, milii, panici sextarios[37] IIII, pingui solo plus, gracili minus.
[38] est et alia distinctio: in denso aut cretoso aut uliginoso tritici aut siliginis modios VI, in soluta terra et sicca[39] et laeta IIII. macie[40] enim solum[41], nisi rarum culmum habeat[42], spicam minutam facit et inanem[43]; pinguia arva ex uno semine fruticem[44] numerosum fundunt densamque segetem ex raro semine emittunt[45].
[46] ergo inter quattuor et sex modios, pro natura[47] soli[48] quinta[49] minus seri plusve[50] praecipiunt ; item in consito aut clivoso[51], ut[52] in macro. hoc[53] pertinet oraculum illud magno opere custodiendum: Segetem ne defrudes[54]. adiecit his Attius[55] in Praxidica[56], ut sereretur, cum luna esset in ariete, geminis, leone, libra, aquario, Zoroastres[57] sole scorpionis duodecim partes transgresso , cum luna esset in tauro.
[58] Sequitur huc dilata[59] et maxima indigens cura de tempore fruges serendi[60] quaestio magnaque ex parte ration i[61] siderum conexa; quamobrem sententias omnium in primis ad id pertinentes exponemus. Hesiodus, qui princeps [62] hominum de agricultura praecepit[63] , unum tempus serendi tradidit a vergiliarum occasu. scribebat enim in Boeotia Helladis, ubi ita seri diximus.
[64] inter diligentissimos convenit, ut in alitum quadripedumque genitura, esse[65] quosdam ad conceptum impetus et terrae. hoc[66] Graeci ita definiunt, cum sit calida et umida. Vergilius triticum et far a vergiliarum occasu seri iubet, hordeum inter aequinoctium autumni et brumam, viciam vero et[67] passiolos[68] et lentem boote occidente. quo[69] fit, ut horum siderum aliorumque exortus et occasus digerendi[70] sint in suos dies.
[71]sunt qui et ante vergiliarum occasum seri iubeant, dumtaxat in arida terra calidisque provinciis; custodiri enim semen, corrumpente[72] umore, et a proximo imbre uno die erumpere; alii statim ab occasu vergiliarum—sequi imbres a septimo fere die —; aliqui in frigidis ab aequinoctio autumni, in calidis serius, ne ante hiemem luxurient .
[73] inter omnes autem convenit circa brumam serendum non esse, magno argumento, quoniam hiberna semina, cum ante[74] brumam[75] sata sint, septimo die erumpant; si post brumam, vix quadragesimo. sunt qui properent[76] atque ita pronuntient, festinatam sementem saepe decipere, serotinam semper. e contrario alii vel vere potius serendum quam malo autumno atque, ubi fuerit necesse, inter favonium et vernum aequinoctium.
[77] quidam omissa[78] caelesti[79] subtilitate[80] temporibus[81] definiunt[82]: vere linum et avenam et papaver atque, uti nunc etiam[83] Transpadani servant[84] , usque in[85] quinquatrus, fabam, siliginem Novembri[86] mense, far Septembri extremo usque in idus Octobres, alii post hunc diem in kal. Novembres. ita his nulla naturae cura est, illis nimia, et ideo caeca subtilitas, cum res geratur inter rusticos litterarumque expertes, non modo siderum.
[87] et confitendum est caelo maxime constare ea, quippe Vergilio iubente praedisci ventos ante omnia ac siderum mores neque aliter quam navigantibus servari. spes ardua, inmensa[88], misceri posse caelestem divinitatem inperitiae rusticae[89], sed temptanda[90]iam[91] grandi vitae emolumento. prius tamen sideralis difficultas, quam sensere etiam periti, subicienda contemplationi[92] est, quo deinde laetior mens discedat a caelo et facta[93] sentiat, quae futura praenosci non possint[94].