[1] Decem annis gestare in[2] utero vulgus existimat, Aristoteles biennio nec amplius quam [semel gignere pluresque[3] quam] singulos, vivere ducenis[4] annis[5] et quosdam CCC. iuventa eorum a sexagesimo[6] incipit. gaudent amnibus maxime et circa fluvios vagantur, cum alioqui[7] nare propter magnitudinem corporis non possint[8]. iidem frigoris inpatientes [9]; maximum hoc malum inflationemque et profluvium alvi nec alia morborum genera sentiunt. olei potu tela, quae corpori eorum inhaereant[10], decidere invenio, a sudore autem facilius adhaerescere.
[11][12] et terram edisse iis tabificum est, nisi saepius mandant; devorant autem et[13] lapides ; truncos quidem gratissimo in cibatu habent. palmas excelsiores[14] fronte[15] prosternunt atque ita iacentium absumunt[16] fructum. mandunt ore, spirant et bibunt odoranturque haut inproprie[17] appellata manu. animalium maxime odere murem et, si pabulum in praesepio positum attingi ab eo videre, fastidiunt. cruciatum in potu maximum sentiunt hausta hirudine [18] , quam sanguisugam vulgo coepisse appellari adverto[19]. haec ubi in ipso animae[20] canali[21] se fixit[22], intolerando adficit dolore.
[23] durissimum dorso tergus, ventri molle[24], saetarum nullum tegimentum[25] , ne in cauda quidem praesidium abigendo taedio muscarum (namque id et tanta vastitas sentit), sed cancellata cutis, et invitans id genus animalium odore. ergo cum extentis recepere[26] examina, artatis in rugas repente[27] cancellis comprehensas enecant. hoc iis pro cauda, iuba[28], villo[29] est.
[30] dentibus ingens pretium et deorum simulacris lautissima ex his materia. invenit luxuria commendationem et aliam expetiti in callo manus saporis, baud alia de causa, credo, quam quia ipsum ebur sibi mandere[31] videtur. magnitudo dentium videtur quidem in templis praecipua, sed tamen in extremis Africae, qua confinis Aethiopiae est, postium[32] vicem in domiciliis praehere saepesque in his et pecorum stabulis pro palis[33] elephantorum dentibus fieri Polybius[34] tradidit auctore Gulusa[35] regulo.